Latin
22
Grospré Robert, Regimen sanitatis 22
Unproofread scanNot analysed yet
In omnibus morbis pręuidendum est, vt paroxismi inuadant &remittantur stomacho ieiuno: comedant ergo per quatuor horas ante paroxismum, verùm hac tempestate (proh dolor) difficillimum est dietare infirmos, quoniam sunt incontinentes: quia ęgri, nec ministri Medico obtemperant, quemadmodum Galenus pręcipit, commento illius amphorismi, Vita breuis. C. De prandio &coena, cap. 25. CEnam omnibus, demptis qui morbis nocturnis, catharris seu distillationibus affliguntur, prandio pleniorem esse conuenit: verum qui iam nominatis corripiuntur morbis, horum coena omnino modi ca, tenuis ac sicca sit, vt scilicet natura morbum &humores concoquaere queat. Sunt qui in coena minus consueuerunt quàm in prandio comedere, horum certè consuetudo non temere est immutanda, vt ait Hippocrates 2. amphorismorum, Quae ex longo tempore assueta sunt etsi deteriora sint, insuetis minus molestare solent, sanis ergo coena plenior, salubrior est: nam noctis excellens frigiditas, extrin secus circunstans calorem natiuum in profundum secedere cogit, ita vt necessariò melior fiat concoctio. Somnum optimè cibum concoquere testatur Galenus libro primo de synthomatum causis, sic scri bens, Itaque hoc toto tempore quo quis dormit, animalis facultas quiescit: naturalis verò validius agere videtur, cuius rei coniecturam ex eo facies, tum quòd ipsa natura si quando laborauerit, post somnum robustior euadit. Idem asserit Paulus Egeneta, libro primo capite 97. dicens, Somnus est animalium facultatum quies, qui ab vtili humore cerebrum madefaciente prouenit, hunc qui rite capescit, multa subsequuntur commoda: cibos enim conficit, &humores di gerit. Sed fortè aliquis damnabit coenam pleniorem, eo quod pleno ventre ingrata sit quies, &ideo somnus mino conueniens.