Latin
23
Grospré Robert, Regimen sanitatis 23
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hoc re sponsum volo, neminem esse tam sensu communi priuatum, qui nesciat inter coenam &prandium, aliquid temporis interuenire debe re, neque etiam vt pleniorem coenam quis esse putet, qua multa ingeruntur tanta voracitate, vt vix spirare liceat patienti: &periculum sit ne crepat ac suffocetur ex debilitate stomachi, epatis, &aliorum membrorum digestioni subseruientium. ¶De purgatione cap. 26. COrpora sana si purgantur, perdifficilè sit: torquentur potis, &omnino molesta efficitur purgatio, vireresque exinde resoluuntur. Spectandae sunt ergo primum ęgrotantis vires, antequam adhibeatur purgatio, &ipsi parumper conualenti meliusque habenti, laxandus est venter. Hinc est quod non temere dixerit Hippocrates, Confert &leuiter ferunt, proinde immodicę purgationes &hungarica arte con fectę, sunt fugiendę: nam praeter hoc quòd vires deijciunt, etiam mi rum in modum ventriculo obsunt: hoc ipsum his verbis Hippocra tes insinuare voluit, neque compraessiones ad extremum ducendę, periculosum enim est, sed qualis fuerit natura eius qui debet perferre, ad hoc ducere conuenit: sic &euacuationes quę ad extremum de ducunt periculosę. Ante purgationem incidendi sunt humores crassi &meatus sunt aperiendi, sed in morbis acutis, quando materię exu berauerint, in principio est purgandum, in talibus enim tardare est periculosum. Tempus humidum conueniens est ad medicinam laxa tiuam, quale est verC De vomitu cap. 27. EX Hippocratis sententia libro primo de victus ratione, Bonum est singulis mensibus eoumere, id quod multò melius erit, si is qui vomere consueuit continuo biduo hoc agat, quàm interpositis qui decim diebus, sic secundus dies prioris reliquias extrudit: sed Medi cus animaduertat qui ad vomitum sint faciles, quique difficiles: diffi culter enim vomentes, ad vomitum non inuitet. Inepti ad vomitum, sunt mediocriter pingues, angustaque pectora habentes. Nunc secun dum Hippocratem graciles &facilè vomentes, purgare superius con uenit, difficulter vomentes &mediocriter carnosos, per inferiora purgare debemus. C De nocumento ebrietatis cap. 28. EBrietas, siue immoderatus vini potus, omnium vitiorum ocea nus est, &origo. Comprobat id Augustinus in haec verba: Ebrietas est flagitiorum omnium mater, culparumque materia, radix criminum, origo vitiorum, turbatio capitis, subuersio sensus, tempestas linguę, procella corporis, naufragium castitatis, amissio temporis, insania voluntaria, ignominiosus languor, turpitudo morum, dedecus vitę, honestatis infamia, animeque corruptela. Amplius secundum Ga lenum de temperamentis, Vinum si sępe vsque ad ebrietatem sumptum fuerit, rationis lumen extinguit, ac vim brutalem confortat.