Latin
24
Grospré Robert, Regimen sanitatis 24
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde in ebrietate corpus remanet velut nauis in mari, non habens gubernaculum, aut rectorem: quare ebrius rei non amandae fauet, quodque non est laudabile, laudat: ex sapientibus, facit stultos, ex be neuolis, peruersos &malignos. Denique ebrietas, vitiorum fomes est, hinc ebriosi in homicidia, furtaque sępe incidunt. Rectè igitur Horatius, ilQuid non ebrietas designat? operta recludit, Spes iubet esse ratas, in praelia trudit inermem. Vt homo non inebrietur, comedat de pulmone arietis, aut nucleos auellanę, vel carnes porcinas pingues, &non efficietur potus, cuius ratio est, quia ista in ore stomachi manent, &ascensum humorum ad cerebrum prohibent. trIIIIII. G. De venere cap. 29. ,eine Vi frequenter ac nimio coitu vtuntur, his superciliorum pili cadunt, vel albescunt, propter humiditatis corruptionem, aut virtu tis defectum, vel propter frigiditatis cerebri augmentationem. Hic Aristot. in libro de spermate refert, quòd animalia superflui cortus. sunt breuioris vitę, quàm illa quae rarò coeunt: nam sperina de sanguine bono ac digesto accipitur, qui iam est conuertibilis in membro rum nutrimentum, ideo homo quando sępe illum humorem seminalem eijcit, corpus macrum redditur, discoloratur, debilitaturque. Voluptate igitur nihil tetrius, nihil spurcius, nihil pecudi vicinius nulla in re magis accedunt homines ad brutorum conditionem, qua foedissima carnis libidine: ex ea denique graues ac turpes morbi na scuntur: per consequens adolescentes, vt melius abstineant à venere. postquam ad annum 17. peruenerint, transeant ad alias vrbes, inspidi. ciantque ciantque varias viuendi consuetudines: sic enim magnanimi, bene di spositi, magnificique reddentur. Bonum enim est habere diuitias: secundo loco formosum esse: nihil tamen sanitate melius. Philippus Cauillonius rem vnico verbo complexus, dicit venerem optimam phlegmaticis, ac melancholicis, omnibusque morbis, cùm à pituita pendent. C De speciebus cap. 30. Mbra virtutem habet confortandi &dissoluendi: hinc valet contra epileptiam, &syncopin cum puluere galangae in cibis, contra suffocationem matricis, fiat suffumigium per inferius, &foetida naribus applicentur.