Latin
8
Grospré Robert, Regimen sanitatis 8
Unproofread scanNot analysed yet
Oliuę conditę, appetentiam cibi reuocant, aluum etiam difficilem leniunt. (De natura vini, cap. 7. Vinum cibus est, potus &medicina: nam moderatè sumptum, cor letificat, morbos ac vulnera sanat, bonam valetudinem ac calorem naturalem custodit, propter conformationem quam habet cum humana complexione: vnde sanguinem purissimum generat, venarum ora aperit, &mundificat sua subtilitate, corporis membra corroborat, vigorem administrat, intellectum acuit, ipsumque docilem facit, ad inuestigandam rem arduam difficilemque. Eius vsus cunctis conuenit hominibus, aetatibus, temporibus, regionibus, si debito modo secundum vires &condicionem patientis accipiatur. Senibus multum conuenit quia vini calor eorum repugnat frigiditati. Iuuenibus etiam conuenit, nam in sua natura simile est naturę iuuenum. Adoles centibus &pueris, cibus est &medicina, calori enim adhuc imperfecto, nutrimentum exhibet atque augmentum. Vinum vaeteres magnam thiriacam vocauerunt, quia inuenerunt illud duarum rerum esse iuuatiuum, nam frigida corda calefacit, calida verò infrigidat: sicca humectat, humida desiccat. Super cibum mali chimi, vinum non est bibendum, quia facit penetrare ad extrema corporis cibum impurum. Vinum album, est penetratiuum &corrosiuum. Vinum rubrum sicut sanguis est nimis forte, ledit caput, mentem percutit, fortemque facit ebrietatem, quare multum est lymphandum. Vinum rubeum habens odorem inter aromaticum &dulcem, facilè in sanguinem mutatur, propter similitudinem quam habet cum sanguine in liquo re, sapore ac colore, inde Hippocrates vinum odoriferum cęteris est subtilius, leuius, digestibilius, &nutribilius. Vinum quod nullius est odoris, illud grossum &ventosum existimatur.