Latin
9
Grospré Robert, Regimen sanitatis 9
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil vino perni ciosius, si debitus modus in sumendo non seruetur: vnde sapiens quidam ait, ebrioso inest pallor faciei, genae pendulae, oculorum adsunt vlcera, manus tremulae, lingua ligata: postremo die anhelitus erit foetidus, denique in capite punctiones sentiuntur grauissimae. Vinum statim vindemiatum si bibatur, grossum generat sanguinem, fumum terribilium somniorum inducit, malos humores generat, rugitum ventris facit, ventositates generat, nec vi habet reportandi chilum ad menbra corporis. Vinum a sua naturali qualitate immutatum, est fugiendum. Vinum vetus suo acumine cerebrum laedit, mentem percu tit, humiditatem substantialem inflammat, calorem naturalem extin git. Quando de vino debili vis facere forte, accipe folia gallitrici cum semine apij &feniculi, &immitte quantum manus capere potest, si vinum vis clarificare, accipe sex aut septem oua, &extrahe albumen, po stea infunde cum baculo fortiter miscendo. Item ex gentiana vinum etiam clarificatur. De cubatione &vigilia, cap. 8. INfirmiatque sani vt plurimùm dormire debent in latus dextrum sic enim iacendo melius inspirant atque respirant: digerenda praeterea superponuntur epati calido &humido, velut lebes igni: quare epar melius attrahit. In immoderate vigilantibus, fit nimia humorum &spirituum consumptio: vnde sequitur pallor faciei, exiccatio, extenua tio, &tremor omnium membrorum, Iuxta illud Hippocratis, Somnus atque vigilia, vtraque si modum excesserint malum: si ex cibi potusque superfluitate corpus grauatum fuerit, optimum remedium est abstinentia. ¶De somno &somnijs. cap. 9. DOmnus si fuerit immoderatus, virtutes &actiones animales intus incenduntur: vnde calor naturalis intrinsecus vltra debitum modum confortatus, multos humores attrahit, quos natura consumere non po test: sic maior fit humorum resolutio, per quam calor naturalis vincitur &extingitur: quare sequitur catharrus, suffocatio, interdum mors subitanea. Somnus temperatus in quantitate &qualitate causatur ex humiditate cerebri, aut ex fumo claro à toto corpore ad cerebrum ascen dente. Sonnia aliquando sunt lęta, nonnunquam rubea, tristia &frigida. Saguineis somnia sunt laeta, Cholericis ignea &rubea, Melancholicis tristia, Pflegmaticis frigida: nam pluuias, niues soniando sępe vident. (De motu &quiete. cap. 10. ANte omnem cibum, &post euacuationem superfluitatum, fiant exerci tia temperata. Post cibum est quiescendum, ne cibi in stomacho conquassentur atque corrumpantur. Possumus tamen post cibum paulatim ambulare. Hinc Aristoteles, quicquid facit non supereminere cibum in ore stomachi, est sanatiuum. Ambulatio modica post cibum, facit non supereminere cibum in ore stomachi: ergo ambulatio post coenam est sanatiua. (De passionibus animi. cap. 11.