Latin · ~27 min
Lines 1.1-1.9
Gwinne, Act I 1.1-9
Not analysed yet
Matthaeo Gwinne Med. Doct.
Collegii Divi Ioannis Praecursoris
apud Oxonienses Socio collecta
e Tacito, Suetonio, Dione, Seneca
tam faelix utinam quam pectore candidus essem. -Ovid PRUDENTIA, HONORE, AEQUITATE CLARISSIMI DOMINI THOMAE EGERTONI MAGNI SIGILLI ANGLIAE CUSTODIS INSIGNISSIMI ILLUSTRISSIMO HAEREDI FILIO IOANNI EGERTONO, ET GENEROSISSIMO GENERO FRANCISCO LEIGH, MUSARUM OPTIMIS FAUTORIBUS, CULTORIBUS D.D.
Aguntur Londini dum scribo Bacchanalia: num et quod scribam? aguntur Cantabrigiae, ut audio, nonnulla huiusmodi. quod agantur placet; placet, quod audiam; quid si aspiciam? t¤ d¢ efi aÈtoË toË yhr¤ou; ut ille de Demosthene? quin ut agantur libere, ut serius hodie, sic mihi libero, non dico ad mensem, sed magis ad mentem Saturnalia? quid vero? inquit Menedemus:
tantumne ab re mea medica otii est mihi,
aliena ut curem, eaque ad medicum quae nihil attinet?
Chremes respondeo: homo sum, humani a me nihil alienum puto. hoc mihi in otio negotium, ne otiosus sim. hoc abs re (metuo) mea; sed in rem (spero) aliorum. quin aliorum qui procurat, nec suam rem negligit, quod alios, ut decet, diligat; nec, ille ut cecinit, demissis propriis aliena negotia curat ; forte et otia. quod ékoinÄvnhton ,sit a me alienum: lumen de lumine, aquam e flumine, vel alienis, commodare, non est, non debet esse, alienum. nam si cuiusquam, quin si regis, vita mehercle medici est cura aliorum, quin ergo ista medice? sit sane praemium ex opere cum facio; sit forte pretium in opera cum praelego. at operae non erit pretium si scribo medicinam. tot, tanta, talia, tot, tanti, tales iam typis consignarunt, ut illorum illa (ille quod monuit) evolvere sit taedio, ediscere fastidio, in praxin perducere plusquam tormento: plura affingere sit labor multus, excudere vix locus, nedum nostratibus lucrum typographis. non doctus dico, sed expertus. sed cur ista poetice? olim sic libuit. quin ergo comice? demum non decuit. etsi et sciam quiddam altius poetice, et acutius ut scribam comice, quam ego quidquam sapiam. num ergo tragice sufficio? pro me loquantur Tacitus, Suetonius, Dion, Seneca: nam et loquuntur ipsi fere omnia: ego tantummmodo modos feci; ineptus tibicen in comaedia. sed tragica an quenquam decent? quidni? an virum nostri ordinis? quin me? an dehonestamenta Musarum? Musas (ni fallor) dehonestat, hac nota qui inurat castam castarum sobolem: ne dicam gravius, et subiratior sic istas tuear, ut mea Pythias meam Octaviam. quin hoc ipsum ne rodat mirum, pãntvn §pilÆptvr ,vitilitigator, qui rodat (puto) corpus Domini; nisi sit magis Taciti, qui apud illum maximi, quam meum, qui minimi. quo nomine et ista, et ex illo audiat: oratorum ac vatum victorias incitamentum ingeniis allaturas: nec cuiquam iudici grave, aures studiis honestis et voluptatibus concessis impartire. quid quod adiungit, in quinquennali ludicro per noctes, et per Neronem instituto, nullo insigni dehonestamento spectaculum transisse? nec vero vel Aristonem Livii, vel Ciceronis Roscium, Aesopum sic asperget os impurum et putidum quin loco demum sint honesto, ut scena dignissimi, sic curia; etsi in scena Roscii, at viri meliores plus veritatis possideant, quam disciplinae. quin instar omnium, pro me sic Plinius, acsi de se loquatur, et studiosus, et senator. facio nonnunquam versiculos, severos parum facio, comaedias audio, specto mimos, lyricos lego, satyricos intelligo, rideo, iocor, ludo; utque omnia innoxia remissionis genera breviter complectar, homo sum. quid quod addit doctissimos, gravissimos, sanctissimos, qui scriptitarint ,recitarint, quorum non seria modo, verum etiam lusus exprimere laudabile :nominibus patriciorum, poetarum, imperatorum plusquam viginti quatuor additis actorem hunc ut proterat. quin de Nerone sic respondet: non corrumpi in deterius, quae aliquando etiam a malis, sed honesta manere, quae saepius a bonis fiunt. nec sanctitatem morum distare ordinibus. sic ille dixit, vixit: cuius, quos vocat lusus maiorem gloriam huc usque consequuti, quam huius unquam consequentur seria. at scribi fert: quin legi? et legi; quin edisci? et edisci; quin recitari? et recitari; quin audiri? et audiri, quin agi? quin spectari? si idem adest animus, de actu parum interest. viva vox magis afficit in omnem partem. sint acriora quae legas, at sedent altius in animo, quae pronuntatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis affigit. recitari nonnunquam frigide, perabsurde, intelligo: sed ab eo cui latera, cui manus, cui cerebrum, non plumbeo, non stolido, non asino, sic recitari vix concesserim. quin Italis non alienis a Latinis, recitarí una comedia ,id idem est quod agere. honesti demum nomine, Georgiani equites respondeant e sua periscelide, honi soit qui mal y pense. mala mens, malus animus. boni, non nisi bene, de quibusvis dum notint; mali, non nisi male, vel de bonis cum norint, unquam coniicient, ex coniectura iudicabunt, ex iudicio pro rostris praedicabunt. plus indecori, inhumani, illiciti (quod unquam senserim) vident qui absunt, imaginatur qui obtrectant, memorant qui maledicunt, quam qui interfui, vidi, audivi, cogitavi, vel (vigilans si somniaret) somniavi. qui secum in angulis versantur, ne cum malo homine versentur, videant. hic nequid mali lubeat, spectantem pudeat in tanta luce conspici agentem (ne peius dicam) aliud: sin lubeat, non vacet, aures dum arrigit, attendit animum, ne effluat quid audiendum: sin vacet, non liceat, quod ora, oculi, mores, mentes undiquaque spectantium prohibeant, inclament, aversentur. ép¤tv fyÒnow, ép¤tv baskan¤a ,ut ait Aristaenetus. quin mundus universus ,ut Ioannes Sarisberiensis agit arbitrium, si mimum implet, exercet histrioniam; si vita omnium comaedia, imo tragaedia; si nomine comaediae vel tragaediae tanta est area, quantus est mundus; nec exclusus admittitur, nec inclusus emittitur: Ioannes aliquis, qui Sarisberiensis esse non recuset, qui denique spectator, actor, comicus, tragicus, scenicus recuset esse? aliis quod sint, exprobret? larvatus dici sustinet, sed metaphorice: quin potius revera personam, ut monet Epictetus, sustinet? at impostura haec, qua scilicet qui decipit, et qui decipitur, est non decepto melior. sed quem fefellit non éna¤syeton ,vel puer vel faemina, vel ut rex nebulo, vel idiota ut philosophus, quin idiota, puer, nebulo agnosceretur. nempe magis -fallunt animi sub vulpe latentes qui astutam vapido servant sub pectore vulpem ,quod sit in vita pluribus; quam qui personas induunt, exuunt, se simulare non dissumulant, citant ut recitent, dum mortuos viventes representant; quod fit in scena histrionibus. tam putem puerum Octaviam quae olim fuit, quam quae nunc non est, foeminam. ferendi magis igitur qui fere fallunt ut delectent, quam qui delectant specie ut fallent opere. qui hominem in vulpe, quam qui vulpem referunt in homine. at scenicorum tandem pestis crambe (ut audio) recoxit nobis; et illis invexit (vereor) incognitas, immeritas, inusitatas. quid aliud, si Socrati non scomma solum in scena, sed et cicutam propinassent? si meruissent, si fecissent, fecisse immerito quae arguuntur? si infecissent illos, valere qui se sentiunt plus quam absentes Momos? maledictum ingerere tam pestilens! -tantane animis caelestibus irae? mitius; mitius. quid enim? num melius in magistratus invehi, saevire in minores, suos suspicere, damnare alios