Latin · ~8 min
Lines 1.10-1.11
Gwinne, Act I 1.10-11
Not analysed yet
ut sine rivali seque et sua solus amarit?
idque sub zeli spiritu? idque e suggesto theologico? idque bene precari cum magis deceat quam male ominari?
verum tragice si placuit, quin placuit ad modos veteres? quin ad leges poeticas -
ne quarta loqui persona laboret?
certe érxaa êrista. nec dicam facile, maioris an ingenii, an artificii pauca multis extendere, an multa paucis comprehendere. hic tamen magis placuit, quam finxi, kainopr°peia, quam iners, quam fugi, palaiÒthw . vivo moribus praeteritis: loquor verbis praesentibus. non pedem calceo, sed pedi calceum accommodo. nec nimis a veteribus recedunt ista, et ad nostros accedunt satis. dormivi forsitan in primis actibus: at non defeci in extremo, qui per se compleat non absonam tragaediam. at isti tragaediae quae scenam instruant (ut olim ille) circa Oxonium vix arbores ligna suppeditent. tuae (respondet ille) tres sufficiant. at cur non acta? non dico, quod non apta; forte nec scripta in hunc finem: etsi utrumque innuat et personarum multitudo, et longitudo inaequalis actuum, et modus tractandi non plausibilis . nec dico quod non oblata: nec enim debui, qui multum, qui me debeo Collegio in primis Ioannensi, tum eius praesidi dignissimo, dein sociis doctissimis, Paddaeo demum nostro beneficentissimo convictori, quod apud illos exaratum, certe non debui non offerre: etsi sic (fateor) obtulerim, ut quam acceptam, melius repudiatam tulerim. repudiatam dico: ille dum consulit respublica ne detrimentum capiat, iste ne res privata: alter, melius, peius, prosit, obsit, nihil videt nisi quod lubet: alter, etsi nihil rectum
facit -
nisi quod ipse facit nihil rectum putat :
apud alios
hoc licet impune facere huic, illi non licet,
non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit :
apud alios sic valet filaut¤a ,ut aut Caesar, aut nihil. foelix temeritas: aperta est vomica: sui quis cuiuspiam affectus inimicus, ab omnibus effectus amicissimus. sed si repudiata, cui cedet in coniugium? intacta, illibata, inviolata cui non cedet? tanto maiorem (inquit ille) apud doctos habere debet gratiam, quanto minorem apud indoctos habet.