Latin · ~7 min
Lines 1.136-1.51
Gwinne, Act I 1.136-51
Not analysed yet
NEMESIS
emissus atro Dite quid spondet chorus,
e filiabus quatuor Noctis nigrae?
caedem, ultionem, lachrymas, cladem, nefas.
nocturna scelera, infesta quae prodat dies.
debita sceleribus flagra, Iustitiae manus,
distribuo Nemesis; siquis insequitur scelus,
insector Adrasteia, nec quisquam effugit.
indesinenter urget Alecto minax
libidinosos ambitus: odium gravat
Megaera: caedem caede Tisiphone aggerat,
mulctatque. Erinnes furere lymphatos agunt.
theatra digna prorsus inferno choro.
quod si tragaedis materia primum malis
patheticis turbata, lachrymosa, horrida,
quaeratur, ullum terra sustinuit, tulit
natura, vidit Phoebus, historia edidit,
vel par NERONI, vel parallelum malum?
quin si sit illis arbiter rerum chorus,
iudex, vel index, qui malis abstet, bonis
faveat, utrisque sua tribuat, oret deos
fortuna miseris redeat, a tumidis eat,
quin nos facinorum vindices, aequae arbitrae?
agenda quin praedicimus, quoniam deae?
interpretamur acta, Iustitiae asseclae?
acta, vel agenda, linquimus inultum nihil?
nunc, unde veniant, scelera quae venient loquar.
en Messalinae quam procax amor, an furor!
quae quam impudica, et impudens, satyrae canunt,
lassata, nec dum satura, quod fuerit viris.
prodiga pudoris, hactenus tandem pudens,
ardere Silium. nisi virum ducat, pudet.
ardet, nec audet: audet, o facinus, viro
vivente, prope vidente, sibi moechum virum
inducere: furit Bacchadum infoelix modo.
remedia Silius unica periclis putat
pericla: scelera cum patent, audax iuvet
furor: innocentes tuta consilia expetant.
incautus, irae properus Augustus cito
premendus illis: coniuges isti imperent.
ausa, acta tanta, Claudii horrescit domus.
flagrante Pallas gratia, haud animo satis.
acer, potens Callistus; at cautus magis.
Narcissus urget; nec mora, accusat: rogat,
suumne norit ipse dissidium; tenet
urbem maritus, inquit. hinc stultus senex,
uxoriusque, mox fremit, sed mox tremit;
tremensque rogitat an sit imperii potens.
privatus an sit Silius? hinc atrox ruit
procella veniens hostia: occursum cupit
accincta mater liberis: sed non viro
audita, vel neglecta, vel minime placens.