Latin · ~7 min
Lines 1.52-1.94
Gwinne, Act I 1.52-94
Not analysed yet
rediviva ne sit gratia, superbam premit
adulteram libertus. hinc scelerum seges,
quae mox agenda. sed nec in scena silet
Xiphilinus ista, nec tacet Tacitus; nec est
Tranquillus hic tranquillus: historicos putes
fieri poetas. iste locus at quid valet?
quid grex pusillus, comicus tragicis? sed est
voluisse in istis aliquid. aut ista aequius
accipite, vel vos Nemesis urgebit pari .
Actus I, scena 1
UMBRAE MESSALINAE ET SILII
miserande coniux, coniugem quidni vocem,
quem Iuno thalamo, fata iunxerunt rogo?
quem non secundo numine, secundum mihi
urbs tota vidit, vir prior vidit virum?
quid sede ab ima, sed tandem sede excitas?
quid ora facibus, anguibus pectus petis?
quid uris, urges, trudis, exagitas, furis,
instas, minaris? nos decet furias pati,
non esse furias; sceleris authorem, comes
persequeris? egi, fateor, et coepi nefas.
tu praestitisti, mihi virum, regnum tibi
dum petimus: a me tu tamen paenam petis?
ne metue, dabitur magna: vindictam petis?
confide, dabitur horrida: tyrannum petis?
desiste, dabitur fractus, invisus, miser,
quo nos perimus, scelere periturus pari.
quid quaeris ultra? dabitur: id lentum putas?
datur: an et illud? iam datum morti scias,
morti, expavescat quam dies, Roma horreat.
me mihi relinque: repete securus Stygem.
Descendit umbra Silii.
te, te, imperator vilis, at coniux ferox,
ultura quaero: te Arge criminibus meis,
tuisque talpa, quaero: portentum viri,
vel stulte, vel rex nate: sic mater, soror,
sic avia de te sensit. at primum meos
sapis in dolores: innocens, perimi iubes,
nescis peremptam: siccine? excidimus tibi?
non excidemus: fata si novi tua,
tibi Messalinam coniugem optabis, Nero:
adero, sed umbra. te soror et uxor Iovis,
te Trivia silvis, Luna coelo, Hecate inferis,
te nuptiarum praeses, Hymenaee, invoco,
novis adeste nuptiis, quales meis
olim adfuistis; numina quid alta invoco?