Latin · ~7 min
Lines 1.141-1.186
Gwinne, Act I 1.141-186
Not analysed yet
nec sortis esse reputo vulgaris, virum,
quem petere mos est, aemulis thalamis peti;
forma venustis, genere nobilibus peti;
libet, orbe domito, genium et ingenium sequi,
tractare thyrsum Bacchi, et Alcidae colum.
levamen habeo mortuae uxoris, novam
eligere quod iam caelibi uxorem licet.
sit causa, sit libido, sit fervens amor,
eligere certum est: nec thorus viduus placet;
nec arat subactum bos iugo liber solum.
Phaenix iugales sola non novit faces.
dicite, corona pulchra vincenti datur.
NARC. dive imperator, proximum Marti caput,
aptus videtur coniugis iudex bonae,
qui verus index, non malus vindex malae.
Valeria mortem meruit; accepit: probas?
Petina thalamis digna; sollicitat: negas?
nempe inde pulsa: fateor; at causae leves,
et poena faciet nequid admittat novum.
mala retinemus cognita; quid ergo bona?
CAL. auguste Caesar, vice Iovis terris date,
iras repudia longa non faciles ferunt:
animos reducta gratia haud humiles parit.
Paulina Caio nupta, se dignam dedit
Caesare: sit haeres Claudius regni et thori.
tuos fovebit liberos, nullos habens;
steriles novercas matribus dicas pares.
PAL. invicte princeps, columen Augustae domus
cui fama palmam, buccinam, pennas sacrat,
intexta lauro myrtus ut cingat caput,
inclyta Thalestris petit Alexandri thoros.
en fratre nata, fratris in thalamos tuos
trahit nepotem, regio natum omine,
clarum familia Claudia, charum omnibus.
faecunditatis foemina expertae, integra
ferox iuventa. Caesarum nomen vide
ne stirpem in aliam transferat: Iuno Iovis
cubet in lacertis, Martis in gremio Venus.
NARC. Aelia marito, nota non alium colet.
CAL. Lollia maritum, et liberos una colet. 180
PAL. Iulia maritum, liberos, cives colet.
NARC. Petina Iuno copiis: Iuno placet?
CAL. Paulina Pallas artibus: Pallas placet?
PAL. Iuno, Minerva, Venus, Agrippina: an placet?
CLAUD. placet haec et illa; quae tamen placeat magis,
dubito, hanc et illam dum nimis cupio meam.