Latin · ~7 min
Lines 1.187-1.232
Gwinne, Act I 1.187-232
Not analysed yet
qualis iuvencas inter incedens duas
taurus decore amabiles, forma pares,
huc flectit oculos, hucque reflectit suos,
incertus utram, cupidus utriusque, involet:
talis deabus novus Alexander tribus,
cui pulchriori detur ex auro decus,
dubito; nec interest; dubito multum tamen.
appulsa navis in beatorum insulas
si cuncta, avara; stulta, si nulla avehat.
inops in omni copia, cupio, et fruor.
sed audiantur aemulae primum deae.
AEL. PETINA quod, me relicta, Lydiam Alcides nurum,
Thebanam Iason foveris, Graiam Paris,
dolore tacito, debito obsequio tuli.
dolor feroces flectit, obsequium feras.
non arma, non venena, non diras tuli:
amor arma, lachrymae toxica, et dirae preces.
sed fulminata, Iupiter, Semele redi.
aliene, tandem Iupiter noster redi.
per dulce matris, dulcius natae caput,
per solita vota, perque communes lares,
per sacra et ignes, nuptiis testes tuis,
recipe Petinam gratiae, imperio, thoro.
LOL. PAULINA si quid Neronis Aeliam attollat iugum,
si quid Neronis Iuliam illustret genus,
nihil Neronis Lolliam obscurent faces.
sed haec Neronum decora, non nostra arbitror.
sed sic amet me Caesar, ut amatur mihi,
ut pia noverca Caesares solos amem.
sic in Nerone maneat imperii decus,
sic a Nerone manet in sobolem piam,
sic sub Nerone Roma, sub Roma omnia,
ut sit Neroni socia Paulina alteri.
IUL. AGRIPPINA Cupido, victor Martis, Alcidae, Iovis,
Martis Venere, Lyda Herculis, Leda Iovis,
Marti ensem adimens, clavam Herculi, fulmen Iovi,
in non minorem Claudium flammas pares
iaculare; amores amet Agrippinae Nero.
quid vota surdos ad deos demens fero?
potius petatur summus in terris deus.
nam mihi supremus Claudius semper deus:
illius aras victimae nostrae imbuunt.
sed fulminantis Claudii testor caput,
Petina, vel Paulina confertur mihi?
mihi conferuntur odia thalamorum omnium,
repudia regum? si bene, quid urgent novos?