Latin · ~7 min
Lines 1.352-1.397
Gwinne, Act I 1.352-397
Not analysed yet
graves labores principis, terrae quibus
orbem capessit, non leve auxilium volunt,
cura familiae vacuus ut patriae vacet.
mentis levamen quod potest melius dari,
quam socia rebus prosperis, dubiis comes?
cui tradat animi sensa, progeniem piam,
non Veneri inausae, non voluptati datus,
prima a iuventa legibus morem gerens?
POMPEIUS CO. male fertur uni duplicis colli iugum.
et urbem, et orbem vix Atlas solus ferat.
multis mariti, coelibes vivunt sibi.
est Caesar, aliquam quod velit, prudens; pius
quod haeret uni: ducat, o ducat cito.
VITELL. divum Neronem quia maritandum patres
suadetis, opus est faeminam thalamis legi,
faecunditate, genere, pietate inclytam.
quid multa? talis en Agrippina eminet,
faecunditate, genere, pietate inclyta.
nec sine deorum numine favente accidit,
ut vidua nubat principi experto sua
coniugia tantum: audivimus saeclis patrum,
vidimus et ipsi, coniuges castas rapi
ad iniqua libita Caesarum: quod quam procul
ab hoc pudore! coniugem potius suam
ad libita patrum Caesar abiectus capit.
coniugia Romae in filias fratrum nova,
fateor: sed alibi nota, nec leges vetant;
sed mos iniquus: pariter ignotus fuit
thalamus sobrinae, tempore invaluit dato.
accommodantur commodis mores: nova
fuere quae nunc nota: hoc ex illis erit.
VERANNIUS Iulia Neroni nubat, o nubat cito.
id si moratur Caesar, adigamus patres,
et in hoc eamus.
VITELL. siste, volentem intuor. 385
Ingreditur Claudius.
auguste princeps, prosit imperio et tibi,
censet senatus, populus unanimis iubet,
piam auspicata Iuliam iungas face;
Iulia potentis nomen Augustae ferat.
genti Domitius Claudiae insertus Nero,
gener Neroni, Octaviae sponsus tuae,
vicessimo anno consul, extra urbem interim
princeps iuventae teneat imperium, volunt.
CLAUD. quod tanta vobis cura sit nostri, placet:
nec cura nobis, placeat ut vobis, minor.
sed caveat axes captus ad patrios puer,
ne incendat orbem, fulmen incensus ferat.