Latin · ~7 min
Lines 1.313-1.351
Gwinne, Act I 1.313-351
Not analysed yet
PAL. subnixa vitis arbore excelsa, viret:
robore Domitii filius stabit tuus.
charos nepotes habuit Augustus; tamen
complexus est amore privignos pari.
habuit Tiberius filium Drusum; tamen
Germanicum recepit imperio parem.
CLAUD. durum negare quod rogas: durum magis
est non negare: si nego, uxori gravis;
nisi nego, natis: misera quid pietas agat?
utrumque nobis nempe decernant patres.
Actus I, scena 3
SENATORES AUT BINI AUT SINGULI DUM EUNT IN CURIAM, OBVII SYLLANUS ET VITELLIUS, C. POMPEIUS ET Q. VERANNIUS CONSULES
VITELL. Syllane, quo te proripis?
SYL. censor gravis,
recta in senatum.
VITELL. non licet.
SYL. cur non licet?
VITELL. ego te senatu moveo.
SYL. tu censor quidem;
ego praetor, et quod moveat invidiam, gener
Caesaris.
VITELL. uterque scilicet fueras, eris
neuter.
SYL. quid hoc est?
VITELL. Caesar, et censor movent
te, te senatu, munere, et generi loco.
SYL. quae causa?
VITELL. libuit.
SYL. id satis causae putas?
VITELL. satis: et sororis haud satis purges notam.
SYL. notam sororis?
VITELL. dixi, et hoc dicto vale.
Vitellius in curiam.
SYL. quae verba, quae lamenta, quos planctus dabo?
audite terrae, et Tartara, et coelum, et mare.
coniugia falsus pacta disrupit Nero:
Nero immerentem perfidus generum expulit.
auditis et videtis, et vivit Nero?
vivat pater nefandus, invisus socer,
discors maritus, saeculi crimen sui:
generum Procrusten sumat, aut monstri genus,
socerum, parentem, coniugem, fratrem vorans.
ecce, ecce pompa ducitur longo ordine
Octaviae iugalis, at funus mihi.
fax nuptialis funebrem accendit rogum.
Syllane, morere, morere: genialis thorus
sit tibi sepulchrum: victimam sacris feri.
quod timida refugit dextra, perficiet dolor.
nec dextra refugit, sed diem caedi eligit,
quo nuptiarum Caesari invidiam augeat.
me sequere, Caesar, sic gener duco viam.
Exit Syllanus
VITELL. detur petenti venia, conscripti patres,
ut summa agatur publicae primum rei.