Latin · ~7 min
Lines 1.418-1.312
Gwinne, Act I 1.418-312
Not analysed yet
CLAUD. praetorianis arma quae plectant reum.
VITELL. praetorianis quae colat dominum fides.
CLAUD. at nupta patruo neptis incestum docet.
ad ultionem numina incestus vocat.
VITELL. fratrem et maritum forte Iunonis Iovem.
CLAUD. populus negabit.
VITELL. Caesari populus neget?
sic imperatur? Caesarem populus reget?
CLAUD. lex prohibet.
VITELL. es lex tu tibi.
CLAUD. exemplo caret. 280
VITELL. exempla proebe. sed nec exemplo caret.
barbarica repete regna.
CLAUD. barbariem sapit.
VITELL. at ubique liceat, quod loco quovis licet.
CLAUD. natura pugnat.
VITELL. dura lex statuit thoros,
natura non distinguit, invitat magis
cognata amentur.
CLAUD. more vix licitum doces.
VITELL. amore licitum fiat.
CLAUD. id censor doces?
VITELL. doceo; senatus, populus id faciam probent.
CLAUD. impar senatum fugio, nec populum fero.
VITELL. mihi, imperator, obiice hoc quicquid fugis:
populus iubebit ista, suadebunt patres.
CLAUD. ventis et undis huc et huc pulsam ratim
provide locasti ~Typhi ~in optato sinu.
AGRIP. nil habeo pro me quod petam; summa attigi.
qui te dedisti, quod neges retines nihil.
sed ut altiores planta radices agat,
sed ut arctiores novus Hymen nodos alat,
duo me rogare Caesarem natus monet:
ut natus ex me sit tibi lectus gener,
ut natus ex me sit tibi dictus Nero.
CLAUD. et si negatum nihil Agrippinae velim,
nedum negatum socia quod primum petat;
tamen e duobus nescio quod unum negem,
an utrumque potius: potius utrumque abnego.
AGRIP. generum atque natum coniugi quisquam negat? 305
CLAUD. habes utrumque: nempe Syllanus gener,
et natus hic est.
AGRIP. ergo Syllanum meo
praefers? et isti respuis comitem, meum?
VITELL. Syllanus impar filiae coniux tuae.
unum Domitium oppone Syllanis decem.
nihil est in illo, si gener non sit tuus:
nil desit isti, si gener fiat tuus.