Latin · ~7 min
Lines 1.1025-1.1066
Gwinne, Act II 1.1025-1066
Not analysed yet
sed lenta nimium, nec satis valida admovet.
Intrat Locusta cum Pollione.
Britannico, Locusta, cum volui necem,
tu pro veneno perfida antidotum dabas.
alvo exoluta id ille transmittit statim.
sic iussa peragis Caesaris dicto audiens?
Eam Nero verberat.
LOC. ignosce, Caesar. sceleris invidiamtimens,
infamiamque, tradidi iusto minus.
NERO lex credo nobis Iulia timenda est, tibi
curanda fama? dum furens illam aspicis,
defensiones dum paras, nectis moras
securitati: nunc nisi venenum paras
laethale, praesens, vae tibi: aut perde, aut peri.
LOC. at ei minister cuncta qui gustat prius.
si perit eadem morte, patefiet scelus.
NERO minus haurienti minus obest.
LOC. par est malum.
venena cita sunt quae vel afflatu necant.
NERO propinet ergo fervidum, innocuum, valens:
Britannicus aquam cum rogat, Stygiam bibat.
LOC. quia, Caesar, urges, me vide; et caelo petam
venena et imo Tartaro: hinc Hydrae petam
toxica, cruorem Nessi, et Althaeae facem,
Pythonis inde, Scorpii, et Cancri mala.
iungam cicutae Colchicum, aconito oppium,
fel viperinum araneae, flammis aquas.
addam venenis verba quae noceant magis.
moriar, nisi ista qui bibit, moritur statim.
NERO haec si facis, Locusta, discipulos dabo,
immunitatem, praemia merenti tibi.
age in cubiculo decoquas virus meo:
haedo experire, Pollio, vires mali.
Abeunt Locusta et Pollio.
Actus II, scena 7
NERO, AGRIPPINA, BRITANNICUS, OCTAVIA, OTHO
NERO bene collocata retia; expectoferam.
sed et ipsum, et ipso cerno quas odi magis.
odium saluti cedat: at tutus venit
ilis comitibus tectus, et totus venit.
errare in illis nescit, ut dubitet, fames.
omnes perierint non male: at pereat prior
spes illa, messis in malum 7rescens meum.
vix odia reprimo: sed magis ut obsint, premam.
Augusta, coniux, frater, ad lautas dapes
venisse comites laetor, et studio pares.
sed dum instruuntur mensae, ut accedat melos,
te, frater, aliquod carmen ut pulchre canas,
ut frater oro, ut Caesar invito imperem.