Latin · ~7 min
Lines 1.150-1.815
Gwinne, Act II 1.150-815
Not analysed yet
Tubae concinunt.
L. ANTIST. iurandum in acta Caesarisnostis, patres. 775
NERO collega, noli vel patris patriae mihi
induere nomen, quod mihi iuventus neget:
vel tute in acta nostra iurare: haud decet
esse beneþciis imparem, ofþciis parem.
tu, Seneca, iuris verba iurandi doce.
Genu flectant senatus.
SEN. Tarpeie stator, rector in coelosoli,
Romule Quirine, de solo coeli incola,
Auguste Caesar, hominum amor, superum comes,
audite falsos vindices, testes pios.
quae Nero iubebit sancta, quae faciet rata,
facienda quae vult ille, quae non vult nefas,
nisi reputemus, Iupiter sic nos foras
proiiciat, ut nos iacimus hos lapides foras:
tanto iaciat gravius, ut gravius potest.
Singuli senatores ovum aut aliquid simile tinctum et aquaerosaceae repletum proiiciant, tubis concinentibus.
BUR. quodnam excubantes milites signumferent? 790
NERO signum excubantes OPTIMAE MATRIS ferant.
BUR. nunc huic tabellae, Caesar, apponas manum,
qua destinantur in crucem fures
NERO urgere noli, Burrhe: nam membrum mihi
resecare videor, cum reseco civem mihi:
nec ad secandum medicus accedo lubens.
SEN. medicum severum intemperans aeger facit.
quicunque parcit improbis perdit probos.
probi tenentur praemio, poena improbi.
impune facinus provocat crimen recens.
aliena vitia si feres, facies tua.
qui parcit omni ac nemini, est aeque ferus.
NERO qui cito, libentur, qui nimis, inique iubet.
nescire vellem literas.
SEN. vocem,patres,
audite, dignam tota quam Roma audiat,
dignam innocente saeculo, dignam deo.
habeamus ergo gratias.
NERO illas,patres,
habete cum meruero: nunc actum nihil,
quin melius actum debeam, et melius velim.
Procedunt hinc legati Armenii; inde Agrippina cum Pallante.
sed ecce gressus inde legati ferunt
Armenii; et inde mater Augusta advenit.
SEN. quin, imperator, potius Augustae obvius
procede, ne sit faeminae in solio locus.
NERO Augusta mater, alius Armenios erit
locus audiendi: petere nunc aedes placet.