Latin · ~7 min
Lines 1.729-1.149
Gwinne, Act II 1.729-149
Not analysed yet
nunc quia deorum gratia, voto meo,
virtute matris, militum assensu omnium,
þlius, et haeres Claudii, imperium gero,
authoritatem postulo vestram, patres,
summam, auspicatam, liberam, unanimem, gravem.
unam esse lunam, luceant stellae licet,
solum esse solem, luna licet orbem impleat,
unum esse superis, inferis, mediis Iovem,
unum esse Romae, monstra nisi gignat, caput,
pax, ordo, lex, vis, usus, utilitas iubent.
ille unus ecce Iupiter, pastor, pater.
adsum, iuvando Iupiter, amando pater,
et alendo pastor adsum,ut Augusti pia
subinde referam regna, licet impar feram.
Augustus, ecce denuo Augustus, redit.
nec mihi iuventus civicis armis furit
imbuta, nec sunt, quas alam, lites domi.
nulla odia, nullae iniuriae, nulla ultio.
vestra odia, vestrae iniuriae, vestra ultio
mihi vindicanda: mitis in reliquos ero,
in me severus: esse vos tales volo,
qualis videbor, nec ero quam videor minor.
talis ero vobis, mihi deos quales velim:
exempla vitae recta quasi leges dabo.
documenta legum sancta mihi vitam instruent.
hominem meminero, non deum, sed nec feram,
praeesse hominibus, non feris, sed nec deis.
non unus omnes arbiter causas agam;
ne reus et actor, una cum capiat domus,
paucos potentes, pauperes sese eiulent.
venale nihil est in domo nostra: nihil.
nihil impetrandum est ambitu, merito omnia.
mea domus aliud, aliud est Romae status.
id cupio, non me, sed mihi timeant mei.
antiqua teneat munia senatus volo.
Italia lectos consules tota audeat,
provinciaeque pareant: illi patres
vocent: gerenda bella mandantur mihi.
pace moderabor milites, bello instruam.
sic Caesar astrum, sic þt Augustus deus.
L. ANTIST. o nos sub isto principe beatos patres.
perpetua deus haec servet Aeneadis bona.
vivat Domitius Claudius Caesar Nero,
Augustus, Imperator, Invictus, Pius,
Plebis Tribunus, Pontifex, Patriae Pater.
concinite, "vivat."
OMNES vivat, o vivat Nero.