Latin · ~7 min
Lines 1.290-1.337
Gwinne, Act II 1.290-337
Not analysed yet
PAL. peribis.
AGRIP. ulta.
PAL. quo ruis?
AGRIP. natum traho.
PAL. dolor obtegatur, si cupit redimi dolor.
ridetur ira quae patet, laedit latens.
sed ecce prodit arbiter nobis Nero.
Secedunt.
Actus II, scena 5
NERO, BURRHUS, SENECA, AGRIPPINA, PALLAS
NERO proh sancta pietas: sic voluptatesmihi
invidet honestas mater, indulgens sibi
minus ferendas? sic facit nihili mea
obsequia? merita sic facit tanti sua?
et habet, et optat? fruitur, et queritur tamen?
nisi summa, nihil est? sola nisi regnat, furit?
ergone semper matris arbitrio puer
subiiciar? orbis arbiter, matrem audiam?
BUR. matris superbae, Caesar, insidias cave.
quae semper atrox, nunc struit fallax dolos.
SEN. est amputanda pompa, minuendus tumor.
matris ministros plecte, si matre abstines.
fas est in illos, quicquid in matrem est nefas.
NERO consilia recta quae datis, recte exequar.
et ecce tempus dat statim posse exequi.
Se ad matrem convertit.
verenda mater, gentis Augustae decus,
quid ora nati, quid greges procerum fugis?
quicquamne regno dulcius, nato arctius?
Augusta, regnum deseris, natum parens?
quid aucuparis sola? quid tacite struis?
AGRIP. severa nimium, mi Nero, nimium fui
severa mater, temporis inepte inscia.
nunc mea voluptas, si voluptatum admovet
stimulos iuventus, en sinus noster patet.
hinc nectar hauri: si facultatum aggerit
(diadema cumulos, en patent loculi mei;
hinc opibus hauri vel tuis nostras pares.
me, mea, meorum cuncta commendo tibi.
NERO quid ergo famulos sequeris, Augustum fugis?
matremne capit taedium nati sui?
AGRIP. natum immo cepit taedium matris suae.
NERO suspecta, solus quae facit, reges habent.
AGRIP. in hoste levis, in matre suspicio haec nefas. 935
NERO incerta qui non metuit, incautus cadit.
AGRIP. incerta quisquis metuit, is metuit nimis.
NERO nimis esse timidus malo, quam tutus parum.
AGRIP. timor ille, quae sunt tuta, vix tuta efficit.