Latin · ~7 min
Lines 1.338-1.978
Gwinne, Act II 1.338-978
Not analysed yet
NERO quae me tuentur vix tibi tuta autumas. 940
AGRIP. quae te tuentur, quin mihi tuta aestimem?
NERO quia te, tuosque, nec meos, nec me aestimas.
AGRIP. ego me, meosque? quin mei mecum tui?
NERO nec sunt, nec esse patiar: adeoque aspice:
genium tuum Pallanta, delicias tuas,
male constitutum Claudio regni arbitrum
demoveo rerum cura, Agrippinae ut vacet.
PAL. hoc nupta meruit Claudio mater tua?
hoc tu Neroni, Nero, gener, et haeres refers?
sine repetundis ille perpetuas mihi
esse rationes voluit imperio pares.
NERO tu quid merueris, ille quid tulerit, tace.
mihi neuter obstat: hinc, ut eiures, abi.
PAL. quae culpa?
NERO Pallas.
PAL. cui nocens?
NERO quoniaminnocens.
PAL. quae ratio?
NERO iubeo.
PAL. iudica.
NERO sortem dedi. 955
PAL. duram.
NERO at ferendam.
PAL. merita nil prosunt?
NERO abi.
PAL. nil mater . . .
NERO abeas.
PAL. nil preces possunt?
NERO abi.
rapite molestum.
AGRIP. quin merita saltem mea
melius rependes.
NERO nil moror.
AGRIP. saltem audies.
NERO non moveor.
AGRIP. istas at preces. . .
NERO nil audio. 960
Rapitur Pallas a Burrho et Seneca.
AGRIP. quid hoc est? audies nolensvolens,
audire quae dispudeat. agnoscis, Nero,
Augustam, et illam agnoscis iratam, Nero?
Augusta obesse poterit, irata expetet.
testor supremum, testor infernum Iovem,
Britannicus adhuc vivit, et vivat precor,
adultus, haeres verus, et dignus patris
ditione, quam tu per meam fraudem tenes,
adoptione non tuae stirpi insitus.
adoptionem vae tuam, fraudem meam!
nec iam recuso, quin domus miserae mala
cuncta patefiant, nuptiae in primis meae,
meum venenum, proh scelus, potius tuum.
nam scelera tua sunt illa, quae prosunt tibi.
sed diis mihique providis cautum bene
quod mihi superstes ecce privignus viget.
vero Neroni, Caesari nato comes
in castra pergam, sceptra restituam sua.