Latin · ~7 min
Lines 1.1341-1.1384
Gwinne, Act III 1.1341-1384
Not analysed yet
amore digna Caesaris, lecto Iovis.
mirabar illa, fama quae de te tulit,
(o parca fama) te magis miror videns,
(nam mira video). quin amo, et redames precor.
quid conticescis? Caesar amo, redames precor.
POP. quia conticescit gravis amor, loquitur levis.
loqui lubet, pudetque: vis cogit loqui,
ingens, et ingens prohibet: aegre audet pudor,
amor urget acre. sed pudor deceat magis;
magis amor instat: quid loqui iunctum potest
divisus animus? quam male cohaeret pudor
silens, modestus, et amor accensus, furens!
quid tego ruinas? vincor, heu vincor tuo
decore capta, Phaebe terrestris Nero.
quae, Phaebe, in oculis aspicit amorem tuis,
nec amat? amorem gustat in labris tuis,
nec amat? amores audit in lingua tua,
nec amat? fatebor, ebria in amores ruo.
suscipe ruentem: sit comes Eroti Anteros.
sine comite miser, mutuus foelix amor.
sed vereor, heu me, vereor, ut mos est viris,
simulas amare, non amas: victam cupis,
victam tueri spernis: egregiam refers
laudem, ampla spolia, victa si mulier dolo
divum duorum, Caesaris, Amoris cadat.
sed si (quod absit) non ames, miseram magis
qui facere poteras, quam facere amantem tui?
me, Nero, trucides, mitius, quam non ames.
NERO deos deasque testor, et supra deos
deasque, nomen testor et numen tuum,
Poppaea, regno charius et anima mihi,
Poppaeae amorem mente dominari mea.
tua testor odia, testor et amorem tuum
(nil gravius illis, gratus et isto nihil,)
tuo ex amore vivere, ex odiis mori.
POP. amare credam? credo: nempe Acten amas:
ancilla pellex pellicit amores tuos:
devinctus illi assuescis: ex illa tamen,
dum serva, dum liberta, quid pulchrum, nisi
servile, vile, sordidum, abiectum trahis?
famulae reliquias vilis, illustris feram?
NERO effulsit Acte fateor, ut fulget Venus:
sed tu Diana cum micas, Acte cadit
gremio Diana cui sedet, vultu Venus.