Latin · ~7 min
Lines 1.1385-1.1427
Gwinne, Act III 1.1385-1427
Not analysed yet
nocte illa fulsit, lux tua apportat diem.
nox abeat illa, maneat haec semper dies.
si nunc aberrem, nox maneat, abeat dies.
te nesciens qui peccat, in te quid facit?
POP. at nuptam Othoni leve iugum (at dices iugum)
abiicere cautam non decet, castam nefas.
ille, ille vita laetus, et lautus cibo,
homines beatos superat, exaequat deos;
magnificus animo, splendidus cultu, potens
opibus, sopori dat diem, noctem mero.
ibi summa, sola, prima, suprema, omnia;
Fortuna videor, verso Fortunae rotam:
ibi fero primas, tu, Nero, secundas dabis?
amas Othonem, et quod amat Otho primum rapis?
NERO ergo fruetur aemulus foelix Otho,
qua careo Caesar? nolo rivalem Iovem,
et minus Othonem: periit indicio suo,
Candaulis instar: cedat uxorem Gygi,
cui nudat illam: at vivat Otho charus comes:
nec charus ille, nec comes, quoniam aemulus.
at vivat: at ne vendicet amores meos,
hinc Lusitanos abeat ut fines regat:
abeatque ne sit moechus uxoris suae.
num magis Othone Caesar amo, valeo minus?
dabit Otho quicquam, plura quin Caesar dabit?
si diva Othoni, Caesari fies dea.
urbem, orbem, Othonem, Caesarem, quid non reges?
tibi thura, vota, Caesar, urbs, orbis ferent.
POP. at soror et uxor (Iupiter) Iuno tua,
(hae nisi deorum nuptiae, incertae forent)
moroso, inepto, inerte Saturno sata,
(nisi pater et rex, pulsus et stultus foret)
nata impudica num Rhea dicam, an lupa?
(fert prostitutam nobile lupanar lupam).
illa, illa Iuno zelotypa, sterilis, procax,
(paritura pulchrum credo Vulcanum brevi)
feret illa Semelem sibi parem Iuno? Iovem
feret alienum, quin venenatam paret
aut mihi Creusae, aut Herculis pallam tibi?
cui parcet uxor laesa, quin laedat magis?
NERO quid abominandum nomen obtrudis mihi
uxoris animo semper exosae meo?
detestor illam peius aut angue aut cane.