Latin · ~7 min
Lines 1.1471-1.1507
Gwinne, Act III 1.1471-1507
Not analysed yet
disiuncta domus est, ne salutantum greges
illam frequentent: nemo solatur, petit
nemo, nisi paucae faeminae, incertum tamen
amore, an odio. sin satis non est adhuc,
cupio peremptam: quin tibi ut fiat satis,
plebs, uxor, Acte, Burrhus, Otho, Seneca, et parens,
et cuncta pereant.
Actus III, scena 3
Paris histrio ingreditur: et paulo post Burrhus et Seneca, et Anicetus, et alii.
NERO sed quid hoc? moestus Paris
ingreditur, animo saepe iucundus meo.
an tragica nobis fabula paratur, Pari?
Hecubamne recitas? an refers Helenam mihi?
neutram habitus, illam vultus, hanc animus refert.
quid est quod horres? quicquid est, effer, Pari.
PAR. est tragica, at ut sit fabula optandum: nec est
Hecuba vel Helena, quae sua queratur mala:
sed est Agave, Althaea, Medoea aut magis
mala, si sit ulla, qua suis quaerat mala.
o monstra matrum: o quae feras vincant feras.
NERO Odrysia Romae mensa num struitur? quid est?
PAR. scelus paratur Thracio maius.
NERO quid est?
PAR. quod lingua refugit, animus horrescit.
NERO quid est? 1490
plus dubia torquent, brevia dubitantem levant.
proloquere.
PAR. mater . . .
NERO quae? quid?
PAR. heu mater tua . . .
NERO quid illa? caesum forte flet fratrem.
PAR. parum est.
NERO quid ergo? laesum Claudium evulgat.
PAR. parum est.
NERO quid tandem? avara est, arrogans, meretrix.
PAR. parum est. 1495
audita, vetera non refrico.
NERO maius quid est?
PAR. illa, illa Plautum destinat thalamo suo
tuoque solio.
NERO quem mihi Plautum refers?
Rubelliumne?
PAR. dicere rebellem potes.
cui mater affert partilem ab Augusto gradum.
NERO quis sceleris index, ede.
PAR. Calvisio scelus
prodit socia Syllana, Calvisius statim
narrat Atimeto, narrat Atimetus mihi:
ego conticere nolui infandum nefas.
POP. haec mater? haec Augusta? sic ornat suos?
sic amat? an odit? o novercalem feram:
o foeminarum opprobrium, dirum ambitum.