Latin · ~7 min
Lines 1.1508-1.1549
Gwinne, Act III 1.1508-1549
Not analysed yet
sic cuncta regno posthabet? natum quoque?
ad regna scandit per necem? nati quoque?
quid expavcescis, mi Nero? natum exue
matrem exuenti: Caesarem infensum sciat,
quae natum amantem nescit: exemplum dedit;
sequere: periclum sit sequi; audentem praei.
mala cum minantur, qui sapit, primus ferit.
premere scelestam per scelus non est scelus.
NERO monstrosa mater, sceptra tam misere sitis?
(sitis illa miseri Tantali vincat sitim)
leve credis illa ferre et auferre ut lubet?
sic me docebas? sic teneo? sic me tenes?
est ferre labor; auferre sit plus quam labor.
assequimur aegre; amittimus multo aegrius.
armant gerentem sceptra, quaerentem premunt.
vis posse nimium? non poteris id quod potes:
perdisque quod habes, quia petis quod non habes.
sed heu, fidelem sceptra quem praebent virum?
quis opem, quis operam spondet aut praestat mihi?
dare dubitanti, Seneca, consilium soles:
inferre meritis, Burrhe, supplicium soles:
uterque matris impiae audistis scelus:
quid, Seneca, suades? Burrhe, quin plectis ream?
SEN. quid imperanti suadeam? non est locus
consilio, ubi animo facta respondent magis.
qui consul es, decerne: qui Caesar, iube.
NERO at lentus audit Burrhus, et tacitus negat.
BUR. nec nego, nec aio, nec quid incusem scio. 1535
NERO sic surdus audis crimina, et nescis ream?
sic obstupescens sis ream, et poenam negas?
BUR. si rea.
NERO quid hoc est? si rea? haec Burrhi fides?
scilicet ab illa praeposite reddis vices.
at faciet alius.
BUR. quid fidem dubitas meam? 1540
NERO quia proditrici fida.
BUR. sic matrem vocas?
NERO sic seipsa monstrat.
BUR. monstra narrantur: sed est
defensionis cuique tribuendus locus,
matri magis: nec actor accusans adest:
sed una vox unius inimica domo
affertur; illam (visa si fas est loqui)
tenebrae refutant, nox vigil dapibus data.
cuncta propiora temere securis: tamen
si criminis convicta, promitto necem.