Latin · ~7 min
Lines 1.1587-1.1629
Gwinne, Act III 1.1587-1629
Not analysed yet
tentare famulos faeminae intentae arduum,
quae sceleris usu callet insidiis fugam.
quin ipsa ter tentata praesumpsit prius
antidota.
POP. contra Caesarem? hoc olim nefas. 1590
NERO nec esse ferrum poterit occultum: nec est
tanto facinori, iussa quin renuat mea,
delectus aliquis. heu mihi tantos metus
quis minuet? opera praemium dignum feret.
ANIC. oblata quamvis opera vix placeat satis,
et consulenti consilia damnum creent,
quae fraudem in ipsam Caesaris matrem struant:
cum tamen agatur tua salus, Caesar, salus
mea negligatur: offero et mentem et manum;
manus exequetur, mens adinveniet dolum,
quo nesciens tollatur, et certo, et cito.
NERO vincis, Anicete, si facis quod iam facis,
me poedagogus dignus, et vindex meus.
quo me bearis, effer interitus modum.
ANIC. navem in theatro vidimus mediis aquis
per se solutam, belluas pugnae feras
evomere, et illam denuo emissis feris
redintegratam: talis effingi potest,
ut dissoluta parte navigii affabre.
huc evocatam matrem, et advectam mari,
laxata subito machina inopinam vomat,
aut lapsa moles machinae incautam premat.
fortuita nullo, quam mari, obveniunt loco.
quam navigare, nil magis sorti obiacet:
tam parva res distinguit a vita necem.
quis igitur, illam si mare in praeceps trahit,
sic erit iniquus, tribuat ut sceleri, quod est
ventis et undis crimini (si quod putent
crimen) ferendum? quin trucidatae potes
et templum, et aras addere, et quicquid pium
probare poterit, ficta si pietas placet.
NERO placet, Anicete: nec mora, effectum dabo.
Actus III, scena 4
AGRIPPINA, BURRHUS, SENECA, ACERONIA, ALII
BUR. Augusta, crimen, teque qui faciant ream,
exposui. utrumque dilue, aut letho lue.
AGRIP. Syllana nempe sterilis affectus pios
nescit parentum: non enim natos parens,
ut scorta meretrix, mutat: exesis bonis
Calvisius operam, deferens nomen meum,
anui rependit ultimam, non optimam.