Latin · ~7 min
Lines 1.1630-1.1674
Gwinne, Act III 1.1630-1674
Not analysed yet
mihi parricidae an ergo subeunda est nota,
notitia danda Caesari? o dirum nefas.
odiis Domitiae gratias summas agam,
mecum in Neronem (lucta si mecum placet)
si amore certet, certet officiis meum.
nunc concubino turpis Atimeto, et procax
Paride histrione, fabulas scenae parat.
at illa Baiis lauta piscinas colit,
adoptiones quando consiliis meis,
proconsulatus, consulis lecti decus,
reliqua parantur, quae meo imperium parent.
nempe ut sit aliquis (sed quis est?) qui mi arguat,
tentasse in urbe milites, laesam fidem
provinciarum fraude minuisse, ad scelus
traxisse servos, adde libertos dolo.
Britannico regnante regnassem utique;
vivere negatur, num Nero vivit meus?
si Plautus, aut quis alius imperium ferat,
mihi deerit actor scilicet, qui non mihi
incauta verba, at crimina obiiciat, quibus
solvi parens delata, nisi nato, nequit.
nec dubito solvar: nam scelus quantum forem,
non absoluta! nec nefas nullum puto,
esse dubitatum de fide matris: sed hoc
nec ferre potero, nec pius Caesar feret.
sed si ferendum, quid querat? quid non querat?
de me querendum, digna quod viderar, Nero
quam suspicetur, mancipia peragant ream.
o turpe fatum, factum abhorrendum, impium.
SEN. Augusta, multum causa nos movit tua:
magis in Neronem nos fides laesum movet.
solare tu te, spiritus magnos doma:
utinam innocentem solvere, audire ut licet,
nobis liceret; quod licet, miseret tui.
satis ista nobis; Caesari hinc fiat satis.
AGRIP. quam misera, cuius miseret! o quam sum rea,
quae nequeo solvi! miseret? invidiae fui.
non solvor? at eram mortis et vitae arbitra.
heu quo cecidimus? Caesar adeundus: placet.
aequus parenti filius iudex erit.
videamus, an me qui videt faciat ream.
adeamus.
BUR. imo en obviam Caesar venit.
Intrat Nero.
AGRIP. arguor inique, mi Nero, falso arguor.
Augustam inique criminis scorta arguunt:
matrem innocentem criminis falso arguunt.