Latin · ~7 min
Lines 1.1675-1.1716
Gwinne, Act III 1.1675-1716
Not analysed yet
quod crimen autem? laesa maiestas tua.
imo instituta et aucta maiestas tua.
quid multa? mater ipsa (nisi crimen putes
matrem esse) crimen diluit, purgat ream.
in matre amorem crede, pietatem, fidem:
nec meritus aliud, aliud a me cur times?
timeas ab illis potius, et timeas mihi.
me ausi petere, te matre sublata petent:
ergone dextra qui tenes fulmen Iovis,
Phoebi sagittas, probra scortorum, probra
Tantalidos in me, me tuam matrem, vides,
et pateris? audis crimen, et credis nefas?
NERO nec credo, mater, probra nec patiar tua.
te deferentes, quicquid intuleris, ferent:
Syllana in oras exul amotas eat,
Calvisius exul, exul Atimetus: mihi
Paridem remitte: quin tuis, quicquid lubet,
decerne honoris: nil nego quod tu velis.
ferenda matris ira, placandus tumor.
pietas colatur, ira ponatur, tumor
exterminetur: amor odia, fraudem fides,
gratia tumorem pellat: amplexus mihi
da, mater, arctos. sic aduniri decet
natum parenti, sic manum manui dare,
sic labra labris figere: quid horres, parens?
AGRIP. timeo.
NERO quid? an me?
AGRIP. mihi potius.
NERO et quid tibi? 1700
AGRIP. indigna ne sim tam bono nato parens.
haec tua nocentem, quae innocens, pietas facit.
NERO id quam te amarim si scias, dicas magis.
quin nunquam amavi ut nunc amo: quid horres, parens?
AGRIP. quam cupio verbis credere, et timeo tamen!
quod cupio credo facile, quod timeo, magis.
NERO semper perire qui timet, semper perit.
qui credit auget, qui timet minuit fidem.
nec cuncta temnas, cuncta nec timeas velim.
AGRIP. qui scit timere dubia, scit tuto ingredi.
citius periclum non opinantem premit.
premitur celerius nemo, quam qui nil timet.
calamitatis est seges securitas.
NERO hic tuta videas omnia, hic dubium nihil.
times timenda; quae struis, metuis mala.
conscia scelesti mens inhorrescit scelus.