Latin · ~7 min
Lines 1.1938-1.1979
Gwinne, Act III 1.1938-1979
Not analysed yet
NERO laudo, sed ipsam ut hauserit matrem mare
audire lubet: haec petitur a nobis fera.
Lybici leones non nisi in tauros ruunt.
non aquila muscam, Caesar Augustam petit.
ANIC. Augusta, in aliam quid sit admissum videns,
nil dubitat, in se quin sit intextus dolus.
Intrant Burrhus et Seneca.
nec scio, dolore seudolo potius tacet.
tacita per umbras noctis in pelagus ruit:
sed mox resurgit, pellit et palmis, metu
cogente, fata quae mari et telo imminent.
nec enatat quin laesa, quin caesa est prope.
nam remus humerum vulnere afflixit gravi:
nec laesa sic est, quin reluctando enatet.
nam morte spreta mansit in multis fides,
qui ferre dominae viribus fractis opem
audent et optant, manibus et tremulis levant:
brachia trahentem lenta clamore excitant:
dum rumpit undas pectore, occursu obvio
lembunculorum vecta Lucrinum in lacum,
tandemque villae incolumis infertur suae.
NERO evasit igitur? siccine? effugit fera?
quid restat? aderit, aderit horrendum fremens
tygris excitata telo aberranti, rotans
oculos furentes, ore truculento minax:
cui nihil avaram, nisi cruor, saturet famem:
nec cruor hiantem, nisi meus, sedet sitim.
videre videor, quin video vultum trucem:
perire videor, et pereo saeva manu.
testor supremos, infimos, medios deos,
aderit Erynnys propera vindictam ferens;
ad arma, ad arma servitia cogit sua,
ad arma, ad arma militem accendit suum.
nunc fera senatum, nunc ferox populum petit,
caesos amicos narrat, ostendit suum
naufragium, et illud vulnus heu nimium leve.
sed quae mihi sibsidia nisi, Seneca, admones?
nisi, Burrhus, experectus auxilium admoves?
quid statis? et ad hoc vos mea invitat salus.
est animus aliud consulere? non est locus:
nil audio aliud: consulere non est opus:
opus ope et opera quae necem matri ferat.
nisi praevenitur illa, perit illi Nero.