Latin · ~7 min
Lines 1.1980-1.2024
Gwinne, Act III 1.1980-2024
Not analysed yet
tu, Seneca, Burrhum, Burrhe, te Seneca aspicit,
an imperanda militi caedes rogat.
BUR. praetorianos Caesarum obstrictos domus,
Germanicique sanctitas memores tenet,
ut nihil in eius posteros atrox parent.
promissa melius praestet Anicetus sua.
ANIC. praestabo: sceleris summa mandetur mihi:
nihil morabor; cuncta quod saecla horreant,
sed nulla taceant, quod solum et caelum tremant,
quod erubescat author, Eumenides gemant,
id fiet, a me fiet, et pro te nefas.
NERO nunc imperare incipio, nunc vere impero:
hic sceptra firmat, hic dat imperium dies.
libertus author muneris tanti mihi;
libertus author funeris matri meae.
Anicite, properes, eligas comites tibi
ad iussa promptos: perage mandata ocyus.
ANIC. centurio classis, et trierarchus comes,
paucique nautae sint in auxiliis, volo.
NERO aderunt: at hoc tu quod facis facias cito.
Exeunt Nero, Seneca, Burrhus.
ANIC. (solus )Anicete, nunc ut advoces artes opus,
aut potius animos: advocat hoc animos opus.
accingere anime, Caucasi rupes feras
inhospitalis indue, et ferrum triplex.
aures querelis obstrue, et menti metum
exclude, et oculos claude pietati impiae.
impius habebor Caesari, Augustae pius.
aude aliquid, aliquid esse si cupias: age,
age, quod ut omnes improbent, Caesar probet.
malo ordieris magna, perficies bono:
scelerisque fructus, ut nihil credas scelus.
scelus imperantis, si scelus: Caesar iubet:
obtemperandum: at filius Caesar: vide:
at et ille matri, et mater est illi gravis:
perge: at redibit gratia: at periit prius;
et pereat illa, gratiae ut pereat locus.
at paenitebit: siste: respiscet: cave:
ne se iubente vindicet caesam, time.
timeo hoc, et illud; sive ago, seu non ago,
metus est untrinque; et Caesaris untrinque est metus;
si perago, ne mox oderit: si non ago,
ne pereat, aut me perdat infidum sibi.
oderit inique facta quae fieri iubet:
quin pollicetur praemium, nedum necem
interminatur: bona ferens, referam mala?