Latin · ~7 min
Lines 1.2025-1.2060
Gwinne, Act III 1.2025-2060
Not analysed yet
peribit ipse, nisi perit mater prius:
nisi perit ille, aut illa, me periment; scelus
caeptum illa dicet, ille desertum arguet.
quid ago? Neroni illaesa servetur fides.
at nulla in illam mihi fides, odium vetus:
perge, e duobus perde quam metuis magis.
metus futuros imminens vincat metus.
nunc nulla nobis via regrediendi patet:
nunc nulla mora consilia capiendi nova:
scelera sceleribus sint iter. periit pudor,
periitque pietas. qua iubet Caesar feror.
quam rex iubet perire qui servat perit.
prius illa, et ille pereat: ego parcam mihi.
Intrant Herculeus trierarcha, Oloaritus centurio, et pauci nautae.
<sed cum comitibus en trierarchus venit.
quae sint agenda nostis, o socii?
HERC. nihil
sed agere, quicquid tu iubes, Caesar iubet.
ANIC. et animus is est?
HERC. per Iovem.
ANIC. et sic stat fides?
OLO. per Martem.
ANIC. id agitis ergo?
HERC. . per pelagi deos.
ANIC. et quicquid?
OLO. et quodcunque.
ANIC. si caedem imperat?
OLO. caedem patrabo.
ANIC. si scelus?
OLO. faciam scelus.
ANIC. quid si parentem?
HERC. quam?
ANIC. . suam.
HERC. quid si meam?
iussus meam mactabo: quid si me iubet?
mactabo vel me: nisi facio, faciet Nero
ut fiat: at si facio, pensabit Nero.
ANIC. nihil metuitis?
OLO. Caesare excepto nihil.
ANIC. ergo ibitis?
OLO. pro Caesare in summum Iovem.
ANIC. tales ministros esse Caesareos decet.
bene est.
Intrat Agerinus.
sed ecce laetus Agerinusvenit.
venit? quid affert? laetus? olfacio dolos.
nempe enatasse naufragam Augustam refert.
illa vereratrix quo fere interiit malum
nescire simulat: sola in insidiis salus
nescire quod scis: callide. at nec sic fugis.
ego dum requiro quid novi portet, sicam
tecte aliquis illi proiiciat inter pedes.
hinc ordinemur criminis scenam novi.
Agerine, laetus quid venis? et quem petis?