Latin · ~8 min
Poem 2470
Gwinne, Act IV 2470
Not analysed yet
POP. sic enim exosae decet
omnia aboleri, quae vel effigiem ferant.
emancipatus nunc pupillarem exuis,
tu servitutem, liber, et iuris tui.
matrem reverito nunc licet quicquid libet.
nunc aÈtokrãtvr imperas: non es puer,
vir vix es: ut sis vir, mihi votum; at negat
Augusta: ne vir utique, magistri negant
hic, ille: ne sis Iupiter, Iuno negat.
cur differuntur, si vir es, thalami mei?
an forma nostra displicet, Othoni placens,
quaeque tibi placuit? an triumphales avi?
an verus animus? uterus in partum ferax?
placet illa forsan uxor, aut nullam tibi
datura prolem: aut potius Eucero dabit,
ludere perito tibiis Aegyptio?
mihi nuptiales pollicite, praesta thoros .
praestare quid vis iam potes: non vis? volens,
non potes? Othonem, si, Nero, linquis, sequar.
NERO Poppaea, cupio, quod cupis, quam tu, magis
quod cupio, dum conficio, paulisper sine.
Burrhe, videní illam? quin meam dico? placet?
Venerem, Dianam, Pallada, sub una putes.
laudes in una non vides omnes? quid est,
Burrhe, quod in illa mihi deest?
BUR. certe nihil,
nisi honestus animus.
NERO nisi meus, dicas, thorus;
quem feret.
BUR. an ergo Octaviae sedem auferet?
NERO auferet: et illi, si volet, caedem inferet.
BUR. absit: repudii ratio quae tanti subest?
NERO placuit: repudia nempe Caesaribus nova.
BUR. at illa qua displicuit, id potius petam!
NERO quam proba, probetur matre; quam pudens, patre.
alienus animus, forma deformis, frequens
adulter, alvus sterilis, an Burrho placent?
BUR. plura petis: unum, caetera ut mittam, rogo.
his non probatis pellere insontem placet?
NERO placet.
BUR. ergo dotem redde in imperio sitam.
NERO quid ais?
BUR. quid aiam, me, Nero, ne bis roges.
sat est semel dixisse.
NERO vix credo vales.
fauces tumentes video: praeclusum audio
arcto meatu spiritum: anginam putem!
an ulcus ut habes?
BUR. habeo me, Caesar, bene.
NERO at ego remedium faucibus mittam tuis.
tu te quieti redde.
Exit Burrhus.