Latin · ~7 min
Poem IV.3
Gwinne, Act IV IV.3
Not analysed yet
Actus IV, scena 3
Ingreditur Burrhus, dein Seneca, Sophronius Tigellinus, Fenius Rufus.
at ecce te Burrhus petit.
NERO petit veneno, an caede? quid, Burrhe, expetis?
BUR. tuam salutem, Caesar, et matris tuae
fugisse te fallacis insidias truces,
tibi gratulantur milites laeto impetu.
NERO verene dicis, Burrhe?
BUR. da, Caesar, manum
exosculandam: testor hanc sacram manum,
tam gaudet evasisse te matrem malam
militia nostra, quam suis gaudet bonis.
NERO ergo age, viritim singulis dono minam,
posthac libenter principis in hostes pari
ut agantur animo: sed mihi infenso accidit
mea incolumitas, nec potero tanto in bono,
nisi maestus esse: lacrymae invito fluunt.
BUR. quod voluit, et quod retulit, an quisquam fleat?
NERO occidere volui, nolui occidi mihi.
BUR. malim ego, prior quicunque me caedat, cadat.
NERO hac isset ipsa, nisi praeivissem prior.
BUR. prior ergo periit, militum applausu omnium.
NERO at haec senatus ut ferat, timeo male.
tu, Seneca, ad illos literas scribas meo
nomine, scelesta ut tulerit insidias mihi;
sed deprehensa, qua manum intulerit sibi.
me purga, at illam asperge repetitis, novis.
.
SEN. facile patrari, haud facile purgari potest,
materna caedes: pareo Neroni tamen.
Seneca exit.
POP. quid adhuc severo tristis es vultu, Nero?
est quod triumphes potius, in tutum tuas
laudes receptas: Hydra, numerosum malum,
in matre monstro cecidit, aut Hydrae aemula.
te dormientem sub dio, et puerum, draco
texisse fertur, strangulaturos fugans
a Messalina et in necem missos tuam.
at tu draconem, nunc vir, et vigilans, manu
magis auspicata te necaturam necas.
NERO memnini, ut mones. serpentis exuvias, opus
matris, et in auro textili armillam gero:
cuius memoriae taedio abiicio, diu
quam gestitavi.
Armillam proiicit.