Latin · ~8 min
Poem 2938
Gwinne, Act IV 2938
Not analysed yet
TIG. os obstruatur turpe. sed testes probant
multi, quod una pernegas.
PYTH. ergo quid est,
quod quaeris ultra?
TIG. conscia ut damnes ream.
PYTH. damnate tortor, nec domina sceleris rea,
nec conscia ego sum: testis etiamnum quis est?
TIG. quae servierunt caeterae.
PYTH. an servis fides
in dominam habetur?
TIG. non habent servae fidem?
PYTH. habent? in illam quam decet, cur non habent?
fidemque falsis cur habes, si non habent?
TIG. quid tu ergo? domina? tibi fides? an non fides?
PYTH. sum serva, sed cui charior vita fides.
TIG. quis credat?
PYTH. illam quisquis intactam sciat.
TIG. intacta Amazon.
PYTH. carnifex, rides?
TIG. tace.
PYTH. non taceo.
TIG. linguam evello ni taceas: taces
dicenda, sed tacenda proloqueris procax.
PYTH. nempe illa petulans quae Tigellinus velit.
TIG. quaeque expriment tormenta, fax, ferrum, fames.
ANIC. imo insolenter ista mittatur procax:
ingenii et animi captat hinc laudem sui.
PYTH. cruenta spolia: laus tibi talis.
TIG. tace.
PYTH. torta, quia tacui.
TIG. non taces? linguam erue.
Intercedit.
ANIC. imo audienda, ut audiat quae nunc feram.
suspicio valeat, quae parum in servo valet.
a me, fatebor egomet, hoc omne est scelus.
vidi Neroni Octaviam exosam suo:
odium mariti struit ad uxorem viam.
vidi marito coniugem infensam suo.
infensa quid non in virum coniux struet?
vidi modestam fronte, miserandam tamen.
misera, modesta pellicit amores meos.
me vidit illa classis eximium ducem:
socianda classis spem novis rebus dedit.
vidit novercam ut abstuli. ablatam sibi
gavisa: ab illo charior facto fui.
vidit potentem, vidit et amantem sui:
amans, potensque a faemina quid non ferent?
vidimus utrique, utrique miscuimus dolos,
consilia, vires, corpora: quid ultra potest?
sed illa, dum res exigat, ut artes tegat,
partus abegit.
PYTH. euge, sis mendax memor
partus abacti; et sterilis exacta? haud pudet?
TIG. pro sterili habetur, cuius haud partus patet.
PYTH. at ille, ut illam!
TIG. quin taces? nondum satis
probantur ista? an nescio quid sit satis?
satis est, superque: liber, ultro, in se, reus
fatetur: hanc vos rapite; nos Caesar manet.