Latin · ~4 min
Poem IV.6
Gwinne, Act IV IV.6
Not analysed yet
<Actus IV, scena 6>
TIGELLINUS, PYTHIAS, ANICETUS
TIG. iam torta satis, ancilla, quin prodis ream?
PYTH. dominamne prodam famula?
TIG. si domina est nocens.
PYTH. at innocentem?
TIG. prode; vel coget dolor.
PYTH. non coget ullus ut probam prodam dolor.
TIG. hos mulier animos?
PYTH. mollior, at animus mihi.
TIG. huc aliquis ignem.
PYTH. flamma purum aurum probet.
TIG. adulterinum potius.
PYTH. et adulter quis est?
TIG. Eucerus.
PYTH. adde, servus.
TIG. et adulter tamen.
PYTH. mentitis ima, saeve quaesitor, gula.
corvum columbae, et agnae aprum, cervae lupum,
satyrum Dianae, Palladi Stygium canem
coniunge pariter, ac herae servum meae.
TIG. mammae applicetur ignis.
Uritur mamma
PYTH. o, quid vis loquar?
TIG. loquere; quid illa?
PYTH. casta, divina, innocens.
TIG. quam mater ipsa, credo.
PYTH. quam nemorum dea,
quam Vesta.
TIG. perstas? alteram ure.
PYTH. o, quod loquar?
tam casta.
TIG. quam tu virgo.
PYTH. quam coniux potest.
sunt castiora muliebria dominae meae,
quam, quo innocentem laedis, os illud tuum.
Faciem conspuit.