Latin · ~7 min
Lines 3011.3057-3011.3100
Gwinne, Act IV 3011.3057-3100
Not analysed yet
quae semper odiis, nunc atrox urges metu;
accendis odiis odia, multiplicas metu
metum: eius odia meus amor vincat; metum
in me fides expellat: an populum times?
est, est timenda multiceps Hydra: Herculi
non est timenda: at unicum si sit caput,
quam facile lueret! unicum o utinam foret,
unicus ut ictus amputet. an audet procax
bellare cum diis infimi proles luti?
o fulminati quin ruunt montes? ruent.
igne subigenda est Hydra, si ferro nequit.
ferro, ruina, et igne subigatur. furit
populus in armis? arma furiosum premant.
POP. at multitudo tanta qui reprimi potest?
NERO fidelem adoptat hic Tigellinum labor.
inerme vulgus miles armatus premet
facile.
POP. facilius forte multi unum prement,
quam reprimet unus plurimos: forsan prius
aulam cremarint ignibus.
TIG. iacta alea.
§moË yanÒntow gaa mixyÆtv pur¤.
NERO §moË d¢ z«ntow: unica haec clades mihi
quod clade nulla, nisi Britannorum procul,
mea claruerint tempora, ut nostri memor
aetas futura nos canat: at aderit dies,
quo face ruinas, sanguine extinguam faces.
interea in illos militum immissi globi,
demoliantur, proruant, rapiant, necent.
agite, ite in illos; ite, praefecti truces.
POP. at concitatrix illa, turbarum caput,
nova meditari, Caesaris abuti thoro,
iam nota, iam notata, num tuto auferet?
tumultuosa ut concitet turbas novas?
causam mali praescinde, ut exscindas malum.
populo sororem iam aufer, ut matri prius
fratrem abstulisti: tutus exinde imperes.
NERO grave stirpe natam Claudia claris avis,
grave imperantem, coniugem ut tollam, grave.
POP. tollas ut illam, quae gravis, non est grave.
NERO hinc odia populi; at oderit populus licet,
dum metuat: ego quam diligi, metui velim.
Poppaea suadet, pellicit: populus fremat,
rumpatur: age, pellatur hinc coniux procul
in Pandaterias insulas; pulsa occidat.
Poppaea mihi dum luceat, coelum occidat.