Latin · ~4 min
Poem 3305
Gwinne, Act V.1 3305
Not analysed yet
CIV. 1 illine meriti, nescio, an miseri magis.
nec ista nobis, sed tibi faciunt satis.
nobis minatur, quod Sibyllinis libris
olim illa cecinit. 3308a
trÐ w d¢ trihkos¤vn peritellom°nvn §niaut«n 3308b
ÑRvma¤ouw ¶mfulow Ùleð stãsiw.
hoc movet, terret, tenet.
NERO solvetur hoc vos, in Sibyllinis libris
non invenitur carmen adductum.
CIV. 4 sed hoc,
¶sxatow Aþnead«n mhtroktÒnow ægemoneÊsei.
NERO bona verba, cives, facta si exigitis bona.
quae vetera concremavit alienus dolus;
augustiora, cura restituet mea:
quamque lateritiam capio, marmoream dabo:
meusque sumptus rudera aggesta egeret,
purgabit haustas areas, ustas domos
spatia viarum lata, vicorum ordines,
stagna, arva, silvae, porticus, quid not erit?
natura quod negarit, ars victrix dabit.
vos in laboris praemium et sumptus mei,
Neroniam vocate, quam Romam prius.
verum reliquias nequis attingat suas:
sed conferendis sumptibus quisque afferat,
Cives singillatim se subducunt.
provincialis, municeps, civis, sui
tributa census: dona non tantum sua
Achaia et Asia, at numinum huc mittat simul
simulachra: praedae divites cedant dei,
cum diis trophaea, vota, sacrata omnia.
sed quid loquor? dilapsa plebs non audiet:
vos facite, comites, sentiat factis gravem.
Exit Nero cum suis.