Latin · ~8 min
Poem 3416
Gwinne, Act V.1 3416
Not analysed yet
PAUL. audi, philosophe, quod qua, vel ex te, audii.
timere mortem sit malum, quia non malum:
optare mortem sit malum, quia non bonum.
nam timidus itidem vult mori, cum non opus;
non vult, cum oportet: facile contemnit miser
vitam: is validior, esse qui poterit miser.
vix ulla virtus, respuas vitam; amplior,
patiare vitae damna, nec iactes iugum.
nisi imperator melior et maior iubet,
statione ne decede; sin melior vocat,
nec, ut otiosus lucifuga, hybernis sede.
malus ille servus, qui malum dominum fugit:
fugitive serve, an optimum dominum fugis?
onus est? repone fessus; haud falso abiice.
carcer, domusque est? ut migraturus quidem
habita; at nec ipsum carcerem effringas; necque,
ut Nero, propinquam cum tua incendas domum.
natura quem decernit, expecta exitum.
sapiente vis indigna: mortem ne attrahe;
admitte: vitam ne oderis, si non ames.
nec res pusilla est anima, nisi et animus tibi
pusillus: homine maius in mundo nihil;
nil animo in homine: nam quid in mundo deus
id anima in homine: magna nec res est tuae
contemptus animae, nisi viros magnos putes
quanti sit anima nescios, plebem infimam.
fera nulla, ut in se saeviat, tam sit fera.
sibi parricida, (nomen o nimium leve)
vult forte divus esse, quia non vult homo!
qui peremit alium, latro; num, qui se, bonus?
si te trucidet alius, homicidam execrer:
tu te trucidas meque; sed amandus mihi?
deus esse donat; nec dei donum abnue;
nec nisi petenti redde depositum deo.
nec vita, nec mors, tua tibi ferenda est modo:
aliis utramque, et iudici summo approbes.
summa manet animas maestitia, quae se necent.
denique mulieri terribile quam sit mori,
e terribilibus ultimum, quamvis seni,
quamvis coactae, cogita, et cogas mori.
ab utroque potius pelle et interitum, et metum.
prius Neronem aggredere, quam te Nero:
aggressus ille est; sequere: non audes? metus
prohibet? quis ille? mortis: en mortis metus
et Senecam adoritur: pellit ad mortem tamen.
acsi ante nimbum sponte submergat ratim
rector, procellam quia rati infestam timet.
SEN. iniicis et animo scrupum, et ardori moram. sed adesse video quos peroptabam viros.
Dimittit uxorem et libertum.