Latin · ~4 min
Poem 3465
Gwinne, Act V.1 3465
Not analysed yet
[Actus I, scena 4]
Intrant Fenius Rufus praefectus, Subrius Flavius tribunus, Sulpicius Asper centurio.
RUF. quousque, Seneca, patimur ad agendum fati?
querimur, studemus? vota meditamur pia?
meliora coelos poscimus? at agimus nihil?
agenda; non precanda; quod turpe est viris,
effaeminati, quodque militibus probro,
morimur inulti; an vivimus inertes magis?
sepelimus ante funus animatos adhuc?
anima est, at animus nullus; animosos nego.
nos turpiter deprimimus, et capita abdimus,
submissa colla dum Tigellinus ferit.
te criminatur, quia probus, dives, potens. 3475
me, vita, fama quia melior, odit parem:
crimine fatigat criminis purum: facit
ut metuar illum qui metuo, quoniam malus:
me Iuliam stuprasse confectam obiicit:
ulcisci et illam velle sublatam arguit.
odium arguendo utrique, et exitium parit.
quousque, Seneca, patimur ad agendum fati?
SEN. cui chara virtus, chara virtutum actio,
tutela curae est, Rufe, quid tantum mala
privata quereris? mitte mea, mitte et tua.
mala, quae duorum, levia: commune est malum.
utinam, quod aliis, in caput Senecae ruat!
calamitates sub iugum misi meas.
venena soli mixta quam laetus bibam!
patiar lubenter, non lubens faciam scelus.