Latin · ~3 min
Poem 3838
Gwinne, Act V.2 3838
Not analysed yet
NAT. missus ego ab illo, qui salutarem domi
Senecam, et amico colloquia peterem viro.
colloquia neutri Seneca respondit fore
commoda; saluti at illius niti suam.
Reducitur Scevinus.
TIG. nonne admonueram quam Seneca þdus, bonus?
Poppaeam evocat.
NERO Poppaea; an audis? Seneca quoque nomen dedit.
POP. credamne? merito tam bene reponit male
tam bonus? hoc urge.
NERO at ista, quae audisti, Grani,
responsa, dicta, Seneca quid dicat, refer.
Granius ad Senecam.
Scevinus at nunc conscium num se negat?
SCEV. negare nunc non proderit: quid non patet?
non nego.
NERO sed alii conscii qui sint, refer.
SCEV. Lucanus.
NERO ille? an aemulus laudis meae?
quos iactitabat ille, quia versus premo.
SCEV. et Quinctianus.
NERO corpore infamis suo,
versu meo famosus ulcisci studet.
SCEV. Senecio.