Latin · ~3 min
Poem 3854
Gwinne, Act V.2 3854
Not analysed yet
NERO amicus odia concepit meus,
credo, quia solus non erat, summus comes.
illis tribuni, tres tribus, primo inferant
minas, ut edant conscios, sed mox necem.
Ad illos tribuni tres cum Epaphrodito. rediit Granius.
GRAN. missum esse dicit Seneca Natalem, sibi
aditu prohibitum quia quies cordi: at salus,
quam sua, sit illi chara privati magis,
nec causa, nec quo dicat ingenium sibi
ad blandiendum est facile: quod nulli magis
innotuisse, quam tibi, qui sis eum
expertus utique liberum, haud servum tibi.
Redeunt Flavius et Asper.
NERO et ista nimium libere: at num non parat,
ut sponte pereat?
GRAN. verba, seu vultum notem,
nil deprehendi triste, pavidi index nihil.
POP. at nequid aliud paret atrox, istud paret.
NERO redi, tribune; a Caesare indicas necem.
Divertit ad Rufum secreto.
GRAN. caedamne Senecam, Rufe?
RUF. parendum.