Latin · ~6 min
Poem 4213
Gwinne, Act V.3 4213
Not analysed yet
NERO duratis, oculi, duri, inhumani, truces,
spectare? nec proþuitis in lacrymas? an est
dolor iste supra lacrymas, et fit stupor?
vere illa dixit Herculem; et Megara occidit.
ego furentem non furens, nisi sit furor
brevis ira: furor est ira: quid gravius furor?
o perseveret; pergat; Athamanta obruat.
praestare poterit solus insontem furor.
nescire nequeo: at nolui: at feci scelus.
nec iussi, ut alia, scelus hoc: hoc scelus est meum:
scelus execrandum: quodque qui feci, oderim:
ut Phoebus odit se, manus, aures suas,
quibus et Coronis periit, arcum, artes, avem.
ergo illa periit? periit et in illa Venus,
Minerva, Iuno, gratia, voluptas, amor?
oculi occiderunt sydus extincti meum?
et omne in illa lumen aeternum occidat.
pes computrescat iste, tantum ausus nefas.
pes iste, terra, sustines, ut te premat,
qui pressit illam? o et pedem et peditem vora.
EPA. invicte Caesar, Caesarem invictum advoca:
nec plus tibi velis, quam ferat quisquam, mali.
supra dolorem exurge, Nero fortis, tuum;
Sabina sic te nomine Sabino monet.
est error iste, non scelus: sortis fuit,
non mentis ictus: innocens mens, calx nocens
sponte periturae: coniugis, matris prius
necem tulisti: perfer etiam hanc, ut soles.
reparet ruinam coniugis coniux nova.
stabilire nupta Antonia imperium potest,
geminatum ut affert Claudii nomen patris.
Poppaea, nisi quod forma pro philtro fuit,
saeva, impudica, indigna Caesareo thoro.
at et illi honores funeris iustos para.