Latin · ~3 min
Poem 4246
Gwinne, Act V.3 4246
Not analysed yet
NERO age, experire, Antonia an nostros velit
thalamos inire; Augusta num dici expetat.
Exit ad Antoniam Epaphroditus.
auferte at istam; quam ipse pro rostris palam
altis in altos laudibus coelos veham:
utpote decoris formam et effigiem optimam;
utpote parentem infantulae divae deam.
nec illam, ut alias, more Romano, lubet
cremare: nec enim nostra Vulcano Venus
cedet, nec ignes ignis absumet meos.
sed more regum, placet odoriferis eam
aromatis farcire; nec odorem tamen
aromata ulla, quam ipsa, tam suavem dabunt,
Arabia in illam conferet faetum annuum.
sic Iuliorum teneat in tumulo locum.
sed ut ut celerius lachryma arescit nihil,
Poppaea tamen e mente non periit mea.
ideoque similem, quam potest illi puer ,
Sporum execari, et ducere uxorem volo.
Pythagorae, ut uxor, ipse me subdam meo.
desideratas ambo supplebunt vices.
Redit Epaphroditus ab Antonia
Epaphrodite, Antonia quid ad nos refert?