Latin · ~5 min
Poem 4268
Gwinne, Act V.3 4268
Not analysed yet
EP. inauspicatos illa et incestos thoros
renuit Neronis: fratri adoptivo nefas,
nubere sororem: coniugum homicidae truci
periculosum nubere: nec ergo sibi
placere, nec licere quod tentas ait.
NERO an vidua Syllae, vidua Pompeii, thoros
sic despicatur Caesaris? video dolos.
molitur illa res novas, nostram necem.
Pisonis esse voluit: age, thalamos petat
Pisonis; aut Plutonis age thalamos petat.
Exit idem ad eandem.
quae nostra nolit esse, sit nullo oppido.
Statilia nobis nota; nec, opinor, neget.
sed Hydra num succisa Pisonis mihi
in me rebellat? o manus nimium leves.
agite ergo Caium Cassium, effigiem quia
colit avitam, PARTIUM inscriptam DUCI,
orbate patria, luminibus orbum prius:
opes vetustas arguite, mores graves.
audere, et agere, nomine minatur suo.
Sillanus illi sit comes, iuvenis seni.
Exeunt centuriones ad necem.
et quia requirit Mella, Lucani pater,
opulentus ut opes filii acquirat, suis
exutus, habeat exitum haud dispar parem.
TIG. at eruditus ille luxuriae Arbiter,
elegantiarum nequam et obscaenus pater,
an adhuc, quod ille molle, quod amaenum putat,
id molle solum Caesar, id amaenum putat?
Scevino amicus, conscias fraudes struens,
ut servus illum detulit; an ergo prior
quia consularis, quia voluptatum sciens
mihi praeferetur aemulus Petronius?
te prodis illi, ut ille te prodat malus?
NERO se prodit imo, et perdit; et merito perit
qui amatus a Nerone magis alios amet.
Exit centurio ad Petronium.