Latin · ~3 min
1
Gwinne, Act V.4 1
Not analysed yet
UMBRA Nero.
NERO vocor; at non audio vocantem.
UMBRA Nero. 4505
NERO indesinenter omnibus, mater, locis
persequeris? an non te mei, qua me tui
taedet, pudetque tandem? haud miseret mei?
agnosco, pectus si recludatur meum,
tormenta, þagra, mille poenarum modos,
nisi grave vulnus, ulcus, aspicias nihil.
tandem misereat: at dies idem redit
vertentis anni, caesa quo mater mihi.
quin scio, propinquum nil boni, quod me vocat.
at esse laetum, diis vel invitis, libet.
Sporum evocat, amplectitur.
regina, domina, Iuno, Venus, Hebe, Spore,
accede; nostro funde laetitiam sinu.
Intrat Epaphroditus a libellis cum litteris.
sed, Epaphrodite, quid rei?
EPAPH. haec in te probra,
Vindex rebellis edidit, Caesar.
NERO lege.