Latin · ~5 min
Poem 4520
Gwinne, Act V.4 4520
Not analysed yet
EPAPH. "nunc Aenobarbus, ferreus mente, aeneus >
ore, regit orbem; praedo, non princeps regit,
imo rapit orbem, praeco, non princeps. nec est
Augustus, at cinaedus, auriga, histrio;
nec vir, viro qui nupsit, et duxit virum.
monstrum viri, cruore maceratum lutum.
quidvis magis quam musicus, et illud tamen
(o principis laus magna) quam princeps magis.
iste Nero quid agat, si rogas, audi; furit:
ligatur, obcaecatur, insanit. parit
Oedipus, Orestes, Hercules, quod non nefas?
Medaea, Canace, Phaedra, Helena, quod non nefas?
mala male cantat illa, male perdit sua
bona citharaedus malus, inexpertus, rudis
fert Roma: sed an haec Gallia, an Vindex feret?"
NERO non fert columbam? milvium, imo aquilam feret.
feret leonem, mite qui non fert pecus.
male tibi, nobis consulis, Vindex, bene.
quin subvenire perditis rebus studes.
nempe locupletis Galliae immensas opes
aggerere nostris bellicae hinc leges dabunt,
bene nata, bona consumpta reparandi, seges.
at Aenobarbus, non Nero, dicor: placet
gentile nomen; minus adoptivum placet.
illud resumam, quod per opprobrium exprobrat.
male habet id unum: nempe citharaedus malus
quia dicor: ullum nostris artificem magis,
magis peritum, ex arte seu cithara canam,
sive histrionem, Roscio haud dispar, agam?
dicite, sacratae vocis applausum mihi
qui concitastis saepe! non nostis, scio:
et probro ab isto, probra quam falsa ingerat,
discite.
Civis intus iurgium cum servo simulat.