Latin
DE COLORIBVS
Hans Frandsen, De oculorum fabricatione 18
Unproofread scanNot analysed yet
Singula fortè sibi si contrà signa repugnant,
Ad quod, iudicium, mens magè pendet, erit.
Vt si sanguinei cupias per signa Neronis,
Scrutari mores ingeniumque malum.
Totius harmoniam proponas corporis, unde
Quaesitum facili scire labore queas.
Caesia distorta referebat lumina fronte,
In quibus exiguum luciditatis erat.
Proiectus uenter, densa pinguedine ceruix,
Et rara tenues carne fuêre pedes.
Sed iustam corpus referebat penè staturam,
Quod uariae plenum sordiditatis erat.
Molles &flaui cinxerunt ora capilli:
Haec est incaesti picta figura uiri.
Agrestem timidamque notant haec lumina mentem,
Accusant cupidae crimen auaritiae.
Venter, obaesa simul ceruix, subtilia crura,
Foemineos mores luxuriamque notant.
Hic quantum reliquos superabas, dire, tuarum
Gestarum rerum facta nefanda probant.
Non puduit Thalamum matris uitiare iugalem:
Caetera sunt isto non memoranda loco.
Sed color &maculae lacerato in corpore foedus, Te nimis ostendunt impia facta sequi. At flaui quoniam sunt excrementa capilli, Hi leuiora dabunt omina nempe tibi.
Sic ubi conueniunt oculorum plurima signa,
Iudicium firma non ratione caret.
Corporis at pugnant oculorum signa colore,
Illi saepe solet maior inesse fides.
Hos igitur tandem dicas, ô Musa, colores,
Et cuiusque simul significata refer.
Coesius atque niger, rauus, caprinus, aquinus, Et qui caeruleo sydere nomen habet. Caesius aut glaucus distinguitur ordine trino, Qui sequitur glaucum signa timoris habet. Qui sequitur uiridis formam quamcunque coloris,