Latin
DE COLORIBVS
Hans Frandsen, De oculorum fabricatione 19
Unproofread scanNot analysed yet
Denotat agrestes moribus, ingenio.
Postremus formam comitatur pinguis oliui,
Arguit egregium magnanimumque uirum.
Lumina quae turpi sordent nigredine, fraudem
Mollitiemque leuem significare solent.
Iusta, sed urbanos mores, aciemque nigredo
Mentis coniunctam fraude doloque refert.
Lumina si fuerint rauo dispersa colore,
Concauitatis item si mediocris erunt.
Praeclarum signant praestanti robore, durum
Qui non Strymonij ferre recusat onus.
Perfrictae frontis designant lumina iusto
Si plus flauescunt, absque pudore, uirum.
Illud confirmat castae sacra turba Dianae,
Anne aliquis canibus cernitur esse pudore
Conspicitur capris cum barbigerisque capellis.
Caprinus capris nomen habere uolunt.
Hic inter reliquos praecedit lure colores,
Hunc plus sydereae luciditatis inest.
Moribus insignes color hic uirtutibus auctos,
Et solet ingenuos significare uiros.
Hunc quamuis comitem quidam docuêre colorem
Stulticiae &stupidos significare uiros.
Hunc ouibus falsa tribuunt hi sorte colorem,
Qui uerè capris attribuendus erat.
Est ouium stulium, timidum genus atque profanum, Mentem solertem fata dedere capris. De grege caprarum si quis comprenderit unam, In captam reliquae lumina fixa tenent. Auxitium captae reliquae quasi ferre uolentes, Constat prudentes hac ratione capros. Adde quod in Creta iaculis, laesasque sagittis,
Pellere dictamno spicula cruda student.
Ergò caprinis qui conspiciuntur ocellis,
Hi uirtute pari consilioque ualent.
Talia cunctarum rerum natura creatrix,
Praebuit Actaeo lumina clara seni.
Talibus Amathijs uir cernebatur ocellis,
Cui non sufficiens maximus orbis erat.
Ordine nume tandem color hos comitatur aquinus, Multum plas reliquis humiditatis habet.