Latin
5
Hans Frandsen, De oculorum fabricatione 5
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc rationem uel eò non uerisimilem esse constat, quod uisum excellentia uisibilia laedunt, id, si extra oculum fieret uisio, contingere non posset, Vel eò quod oculos tantam spirituum copiam, ut remota obiecta, coelum, solem, lunam, &reliquas Planetas, pertingant, effundere posse impossibile sit. Compertum enim est aciem oculorum naturaliter affectorum, non laesam nec uiciatam, aut ullis obstaculis impeditam, uix ultra quatuor nostratium miliarium spacium à nobis extendi. Qua itaque ratione stellas in Firmamento octauae Sphaerae, quae uicies mille semidiametris terrae, octoginta una cum dimidia fere, à terra distant, uisus capiet?