Latin
6
Hans Frandsen, De oculorum fabricatione 6
Unproofread scanNot analysed yet
Recte igitur Aristoteles priori sententiae refragatur, &cum Opticis, uisum in medio perspicuo ad oculum fieri, dicit. Nam in oculo, non extra oculum fieri necesse est. Hujus diuini membri partes pro ingenij mei modulo, qua potui facilitate enumeraui, simul eiusdem colorum significationem addidi, unde certa indicia aegritudinum, et affectuum animi cerni &deprehendi possunt. Quis est qui tantarum rerum cognitionem, cum ad sanitatem utilis, Tum ad mores cuiusque in communi uita, cognoscendos necessaria, exploratam habere non desideret? Sicut Platone teste, Oculus est fenestra animae. Ita expresse actiones eius, tanquam in tabella depictas cernendas exhibet. Vt Cicero de Oratore inquit. Oculi sunt quorum tùm intentione, tùm remissione, tùm coniectu, tùm hilaritate motus animorum significamus, Cum tanta sit oculorum &mentis συμπάθεια, horum considerationem utilem &necessariam esse nemo dubitat. Insuper Mecoenas praeclarissime, non tuae praestantiae mirum uideatur, quod hoc breue &incompositum Carmen, sub tui nominis auspicio, in publicum emitto, Volui enim hac tenui lucubratione specimen, &studiorum &gratitudinis tibi debitae ostendere, hoc ut boni consulas, &serena fronte accipias, meque tibi commendatum habeas reuerenter oro. Vale, &T. P. quam diutissimè in gloriam Dei &totius Regni utilitatem Deus Opt. Max. conseruet. Datae VVitebergae Idibus Martij. Anno 1556. Tuae praestantiae addictis. Iohan. Fran. Rip. OCVLORVM FABRICATIONE ET COLORI