Latin
EX GALENI LIB. II. DE
Henri Estienne, Dictionarium medicum 141-2
Unproofread scanNot analysed yet
ramuli ad eius plexum creati, Θρογχα &σηραγγετα uernae &ἀορταὶ nominantur. Caloris, uitae, arteriarumque motus initium, καρδία cor est. Eius summa pars, κεφα λὴ caput dicitur: infima &acuta, πυθμὴ fundum: cauitates, κοιλίαι! uentriculi! crassior &laeuus, ἀρτηριώδης Iarteriosus est: tenuior &dexter, φλεβώδης (uenosus, laeuo capacior. Ab utroque autem capitis latere ceu alae prominentes, cauae, molles, &ad totius cordis motum agitabiles, ὠτα καρδίας] cordis auriculae sunt. Cor circumplexa membrana, περικαρδιος dicitur. Ex membranis pectoris quae ipsum in duas diducunt partes, διαπεφραγμένα τοῦ θωρακος (inter sepientes appellantur: quae costas interius uestunt, ὑπεζωκότις succingentes. Membrana quae pectoris uiscera ab inferioribus disiungit, διάφεραγμα! transuersum septum &operes uocatur. Εκ τῶν ἀδένων (ex glandulosarum carnium genere, (multae autem sunt) aliquae in collo, nonnullae sub alis, quaedam in inguinibus, aliae in μεσοραιῳ uocato reperiuntur: quae carnes quaedam leuiter subpingues ac fragiles sunt. Inter has &uocatus θυμὸς numeratur: qui in regione capitis cordis locatus est, septimae colli uertebrae insidens, asperaeque arteriae extremo, qua cum pulmone committitur, adhaeresces. non in omnibus tamen inuentus est.