Latin
EX GALENI LIB. II. DE
Henri Estienne, Dictionarium medicum 542
Unproofread scanNot analysed yet
Sub transuerso septo γαστὴρ (uenter est: cuius summa pars primaque κοιλίας (uentriculi nomen habet. deinde primus intestini exortus, πολωρος] ostiarius, seu ianitor dicitur. Postea iei unum intestinum, semper alimento priuatum: unde ipsi nomen quoque insic fuit. Isti contiguum, λεπτὸν ἔντερον gracile intestinum est. Ex gracili biceps prodit exortus. Vocatur autem altera eius pars, τυφλὸν caecum intestinum quoniam reuera caecum est: altera, κῶλον, &ἡ κάτω κοιλια laxum intestinum &uenter inferior. Id Homerus &νεαιρι appellat. Totum autem intestinorum uinculum ac firmamentum, μεσιντέριον ac μεσθραιον uocatur. Ἀραιαν uerò uentrem &omne intestinum ueteres appellabant: ex quo ad haec usque tempora hoc nomen μεδοραιον deriuatum est. Latini lactes appellasse uidentur. Post κω λοι grande intestinum rectum est iuxta sedem ac principem. Quod ex orbiculato uentriculi fundoegerminat, ipsumque &aliquam caeterorum intestinorum partem uelat, βπίπλοοq. à supernauigans, Latinè, omentum nominatur. Arenibus exoriens membrana, omnibusque praetenta intestinis περιτοίαιος. At prope intestini primum exortum posita caro praepinguis glandulisque interstincta, πάγκρεας uocata est. A dextra uentriculi, iπαpliecur est. Iecoris autem quae transuersum septum &περιίοναιον attingunt, κυρτὰ (conuexa? quae autem infra uentriculo inhaerescunt, αματcaua dicuntur. Sub maxima eius fibra, χολῆς ἄννεῖον (bilis uasculum situm est, cuius media &angusta particula, abγὼoeruix est: infima, πυθμὴν (fundum. Iecoris porta à φλέψ (uena est, per quam alimentum illabitur. Quae in sacrificiis autem aruspices πόλας portas], τράπδαι mensam), μαχυραν] gladium, &διηγα unguem appellant, in homine quoque (sed obscura atque incerta) reperiuntur, ad nullumque medicinae profectum necessariò nominantur.